PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.1.17 Si uero Baptista Iohannes cum dixisset quoniam agnus est et quoniam in spiritu baptizat apertiorem de hoc doctrinam cessit ab illo discere, multo magis Andreas utique hoc fecit, seipsum quidem non putans ad explanationem omnem sufficere, ad ipsum uero luminis trahens fontem cum studio tanto et gaudio, ut neque aliquantulum remitteret et tardaret ille.
CLOSE
Griffolini

19.1.17 Nam si Iohannes baptista cum inquit. Ecce agnus dei. et qui in spiritu baptizat: certiorem doctrinam magistro edocendam reliquit: et inde hauriri hortatus est. longe magis Andreas. cum suum non esset officium: neque ad tanti luminis narrationem sufficeret. ad ipsum fontem fratrem adducere oportuit: tanto studio et alacritate. ut nihil eum auerteret auteras1530 p. 815 moraretur.
CLOSE
Griffolini-Commelin

19.1.17 nam si Ioannes Baptista cum inquit, Ecce agnus Dei: et qui in spiritu baptizat, certiorem doctrinam magistro edocendam reliquit, et inde hauriri hortatus est: longe magis Andreas cum suum non esset officium, neque ad tanti luminis narrationem sufficeret, ad ipsum fontem fratrem adducere oportuit tanto studio et alacritate, vt nihil eum auerteret, auteras1530 p. 815 moraretur.
CLOSE
Montfaucon

19.1.17 Quod si Joannes Baptista cum dixit, agnus est, et in Spiritumont1728 p. 112 baptizat, clariorem hac de re doctrinam a Christo excipiendam reliquit, multo magis Andreas id effecit, qui non ad totum explicandum sufficere censebatur; sed ad ipsum lucis fontem deduxit fratrem, ita festinum et gaudentem, ut ne tantillum quidem cunctaretur.