PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.1.5 Propterea et ciuitates condimus, et forum et domos, ut simul et coalteratim simus. Non secundum habitationem solum, sed et secundum amoris uinculum. Quia enim indigens nobis natura ab eo qui fecit nata non sufficiens est sibi ipsi, conuenienter dispensauit deus, eam que hinc indigentiam de reliquo ex ea que secundum coadunationem a nobis inuicem sit utilitatem dirigi.
CLOSE
Griffolini

19.1.5 Hac gratia ciuitates: fora: domos excogitauimus: ut simul uiueremus. non mutua tantum consuetudine. sed caritatis uinculo. Cum enim indagaeras1530: indiga nobis natura ab opifice deo tributa sit. neque sibiipsi sufficiens. utilitati nostre prospectum est. ut scilicet indigentia nostra mutua consuetudine iuuaretur.
CLOSE
Griffolini-Commelin

19.1.5 Hac gratia ciuitates, fora, domos excogitauimus, vt simul viueremus, non mutua tantum consuetudine, sed charitatis vinculo. Cum enim indiga nobis natura ab opifice Deo tributa sit, neque sibiipsi sufficiens: vtilitati nostrae prospectum est, vt scilicet indigentia nostra mutua consuetudine iuuaretur:
CLOSE
Montfaucon

19.1.5 Ideo urbes construimus, fora, domos; ut una collecti simus, non habitaculo tantum, sedPG-44 col. 120 et caritatis vinculo. Cum enim natura nostra a conditore ita facta sit, ut aliis egeat, nec sibi ipsi satis sit; rem sic apte dispensavit Deus, ut indigentia hujusmodi a mutuo consortio et a conventibus juvetur.