19.2.2 In Beelzebud enim ait eicit demonia. De prophetia uero, nichil tale dictum est umquam. Igitur in Symone quidem et Nathanaele isto doctrine utitur modo. In Andrea uero et Philippo hoc non fecit.
19.2.2 In Beelzebub enim, inquit, eiicit daemonia. Prophetia autem nulli crimini est obnoxia. In Simone enim, atque Nathanael hac doctrinae via vsus est, non autem in Andrea et Philippo.
19.2.2In Beelzebud, dicebant, ejicit daemonia. De prophetia nihil unquam tale dictum est. In Simone igitur et in Nathanaele hoc doctrinae usus est modo: in Andrea autem et Philippo non idipsum fecit.