PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.2.11 Quoniam nempe dedit sue deitatis demonstrationem, de reliquo auctorizabilius id ponit dicens: Beatus es Symon quoniam pater meus reuelabit tibi. Et rursus: Ego dico tibi: Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.
CLOSE
Griffolini

19.2.11 Cum uero diuinitatem suam demonstrauit, maiora narrauit, inquiens: Et ego dico tibi: Tu es Simon. Tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

19.2.11 cum vero diuinitatem suam demonstrauit, maiora narrauit inquiens: Et ego dico tibi, tu es Simon, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.
CLOSE
Montfaucon

19.2.11 Postquam autem divinitatem suam demonstravit, cum majore agit auctoritate dicens: Beatus es Simon, quia Pater meus revelavit tibi; et rursum: Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.