19.3.17 Non sunt procelle hic, non scopuli, hec nauigatio et hec seminatio, uno indiget solo ut prohitiamus que sunt. Reliqua uero omnia agricola ille faciet, de quo ait Christus: Pater meus agricola est.
19.3.17 Nulli fluctus, nulli scopuli offendendi. Haec nauigatio, haec satio una duntaxat re indiget, ut dispergantur diuitiae. Reliqua omnia agricola ille perficiet, de quo inquit Christus: Pater meus agricola est.
19.3.17 nulli fluctus, nulli hic scopuli offendendi. Haec nauigatio, haec satio, vna duntaxat re indiget, vt dispergantur diuitiae: reliqua omnia agricola ille perficiet, de quo, inquit Christus: Pater meus agricola est.
19.3.17 Non hic fluctus sunt, non scopuli. Haec navigatio, haec sementis, hoc uno opus habet, ut facultates dispergantur, caetera vero omnia agricola ille curabit de quo ait Christus: Pater meus agricola est.