19.3.18 Qualiter non inconueniens est ubi quidem est sine labore omnia accipere, resupinum esse et desidem? Vbi quidem multi sudore, ampliores uero labores et sollicitudines et post hoc quod spei incertum omne ostendere desiderium.
19.3.18 Quae igitur temeritas, quae insania, ubi omnia sine labore, sine periculo assequi possumus, supinos et oscitantes persistere?1530: persistere: Vbi autem sudores innumeri, nauigandi pericula, labores, curae et, quod grauius est, incertum uotum, tantopere inuigilare?B: inuigilare.
19.3.18 Quomodo absurdum non fuerit, ubi sine labore omnia sumere possumus, supinos et oscitantes manere; ubi vero multi sudores, labores, solicitudines, et postea spes incerta, ibi omnem diligentiam adhibere?