PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.3.19 Ne deprecor. Neque usque tantum insipientes fiamus ad propriam salutem, sed honerabiliora dimittentes ad faciliora et questusiora curramus, ut et futuris fruamur bonis, gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu, imperium honor nunc et semper et in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

19.3.19 Nolite queso nolite ergaeras1530: ergo propriam salutem tantopere desipere. sed tot periculis contemptis: ad faciliora et lucrosiora: curramus: ut futura bona consequi possimus. gratia et benignitate domini nostri Ihesu christi per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper et in secula seculorum Amen.
CLOSE
Griffolini-Commelin

19.3.19 Nolite, quaeso, nolite ergo propriam salutem tantopere despicere: sed tot periculis omissiseras1530: contemptis, ad faciliora et lucrosiora curramus, vt futura consequi possimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

19.3.19 Ne, quaeso, ne cum de salute nostra agitur, tantopere desipiamus; sed onerosiora illa mittentes, ad faciliora et utiliora curramus, ut et futura consequamur bona, gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patri gloria una cum Spiritu sancto nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.