PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.1.18 Et inspiciens eum Ihesus ait: Tu es Symon filius Iona; ait: tu uocaberis Cephas quod interpretatur Petrus. Incipit de reliquo hic reuelare que deitatis et paulatim eam aperire, a predicationibus. Ita et in Nathanaele fecit, et in muliere Samaritana.
CLOSE
Griffolini

19.1.18 Intuitus autem eum Ihesus dixit. Tu es filius Simon iona. Tu uocaberis cephas: quod interpretatur Petrus. Incipit iam reuelare diuinitatis misteria: eamquegrif1470 fol. 3v paulatim per prophetias aperire. hoc pacto et cum Nathanael egit: et cum muliere Samaritana.
CLOSE
Griffolini-Commelin

19.1.18 Intuitus autem eum Iesus dixit: Tu es Simon filius Iona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Incipit iam reuelare diuinitatis mysteria, eamque paulatim per prophetias aperire: hoc pacto et cum Nathanael egit, et cum muliere Samaritana.
CLOSE
Montfaucon

19.1.18 Intuitus autem eum Jesus dixit: Tu es Simon filius Jonae, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Hic jam incipit divinitatem suam sensim revelare ex praedictionibus. Sic etiam cum Nathanaele fecit, et cum Samaritana muliere.