PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.3.5 Nos non magistri militis neque principis alicuius eorum que sunt super terram, non angeli, neque archangeli, neque seraphin sed ipsius qui horum est rex uocati milites a nuncupatione Christianitatis. Nonne et animam trademus ut non conuiciemur ei qui honorauit?
CLOSE
Griffolini

19.3.5 qui non principis: non terrene alicuius potestatis. non angeli. non archangeli. sed ipsius omnium regis nomine appellari dignati sumus? Nonne ita animam nostram instituemus: ut non afficiatur iniuria qui tanto nos honore prosecutus est?
CLOSE
Griffolini-Commelin

19.3.5 qui non principis, non terrenae alicuius potestatis, non angeli, non archangeli, sed ipsius omnium regis nomine appellari dignati sumus? Nonne ita animam nostram instituemus vt non afficiatur infamiaeras1530: iniuria, qui tanto nos honore prosecutus est?
CLOSE
Montfaucon

19.3.5 nos qui non a duce vel principe terreno, non ab Angelo, vel Archangelo, vel Seraphino, sed ab eorum Rege nomen sortiti sumus, annon animam quoque nostram potius exponemus, ut ne is qui nos hoc honore affecit, contumelia afficiatur?