20.1.11 Dicit autem et castellum eius Iohannes, ut discas quoniam infirma mundi eligit deus. Inuenit Philippus Nathalaelem et dicit ei: Quoniam scripsit Moyses in lege et prophete, inuenimus Ihesum filium Ioseph a Nazareth.
20.1.11 Meminit autem eius patriam euangelista, ut intelligas, quod infirma mundi elegit deus. Inuenit Philippus Nathanael et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae inuenimus, Iesum filium Ioseph a Nazaret.
20.1.11 Meminit autem eius patriam euangelista, vt intelligas, quod infirma mundi elegit deus. Inuenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae inuenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.
20.1.11 Joannes porro vicum illius nominat; ut agnoscas Deum infirma mundi elegisse. Invenit Philippus Nathanael, et dicit illi: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus, Jesum filium Joseph a Nazaret.