Homilia XX (xix)

20.1.1 In crastinum autem uoluit exire in Galileam, et inuenit Philippum, et dicit ei Iesus: Sequere me. Erat autem Philippus a Bethsaida ciuitate Andreae et Petri.

20.1.2 Tritum prouerbium est, homini diligenti semper aliquid superesse, et Christus: Qui quaerit, inquit, inuenit. Quare1470: Qualiter nulla iam me admiratio tenet, cur Philippus Christum secutus sit. Andreas enim audito Ioanne, Andrea Petrus,

20.1.3 hic nemine, sed tantum Christo dicente: Sequere me, quamprimum credidit, et secutus aliis factus est praedicator. Cucurrit enim ad Nathanael. Quem scripsit, inquit, Moyses in lege, et prophetae inuenimus.

20.1.4 Vides uiri diligentiam, ut scripturae meminerit?1470/1486/1530: meminerit: ut Christi aduentum expectauerit?F: expectauerit. Inuenire enim quaerentis est. In crastinum exiuit in Galileam, priusquam quisquam ipsum sequeretur, neminem uocat.

20.1.5 Quod non temere fecit, sed summa sapientia. Nam si nemine sua sponte prosequente, ipse1470/1486/1530: ipse aliquos uocasset, de eorum perseuerantia potuisset dubitari, uerum cum1470: Verum tum; 1486/1530: ueruntamen1470: Verum tum; 1486/1530: ueruntamen ultro sequi elegissent minime.

20.1.6 Philippum autem sibi notiorem uocat, utpoteB: utpote ut qui in Galilea et natus erat et educatus. Acceptis igitur discipulis, alios iam uenatur, et in primis Philippum et Nathanael.

20.1.7 Sed de hoc non tam mirum fuit. Quandoquidem nomen Iesu in uniuersam Syriam diffusum erat. Illud admiratione dignum, quo pacto Petrus, Iacobus, Philippus potuerunt tam breui persuaderi, non ea tantum ratione quod ante signa, sed quod Galilaei erant, unde neque propheta surrexit, neque quicquam boni.

20.1.8 Rusticiori enim quodammodo et crassiori erant ingenio. Vnde in hoc etiam Christus suam demonstrauit uirtutem, cum ex sterili terra tales sibi discipulos comparauerit1470/1486/1530: comparauit.

20.1.9 Credibile quidem est Philippum, et qui cum Petro erant, uiso et audito Ioannis de Christo testimonio eum secutos, et Christi sermonem non parum in illis operatum. Nouerat enim qui idonei futuri essent discipuli.

20.1.10 Euangelista autem haec omnia omittit. Quoniam igitur uenturus erat Christus, credidit. Quod Christus esset, ignorabat, quod uel a Petro uel a Ioanne audierat.

20.1.11 Meminit autem eius patriam euangelista, ut intelligas, quod infirma mundi elegit deus. Inuenit Philippus Nathanael et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae inuenimus, Iesum filium Ioseph a Nazaret.

20.1.12 Per Moysen et prophetas dignum fide sermonem suum facere, et auditori persuadere annititur.

20.1.13 Nam cum Nathanael esset in perscrutanda ueritate diligentissimus, ut et suis uerbis et ChristiF: fol.59v] testimonio uideri licet, merito ipsum ad Moysen et prophetas Philippus relegauit, ut crederet.

20.1.14 Quod autem Ioseph filium appellat, noli perturbari. Eiusmodi adhuc erat opinio, et unde constat Philippe, quod ille sit? Quod das nobis signum? Neque enim satis est, quod is sit affirmare. Quod, inquam, signum, quod miraculum affers?

20.1.15 Non est tantis de rebus1470/1486/1530: de tantis rebus temere credendum1530: credendum, et, periculosum est. Dic, quid certi habes?B/1470: habes: Quod et Andreas, inquit. Siquidem ille cum suarum uirium non esse intelligeret, quem thesaurum, quas diuitias inuenerit, ostendere, fratrem, ad1530: ad fratrem quem inuenerat, ducit.

20.1.16 Ita Philippus quomodo hic sit ille1530: ille hic sit Christus, et quomodo prophetae eum praedixerint, non dicit, sed ducit ad Iesum, quem adhuc ibidem conspicabatur, ut inde doceretur.

20.1.17 Et dixit ei Nathanael: A Nazaret potest aliquid boni esseB: om.? Dicit ei Philippus: Veni et uide. Vidit Iesus Nathanael uenientem ad se, et dicit de eo: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est.

20.1.18 Laudat Iesus et admiratur, qui dixerat1470/1486/1530: dixit: A Nazaret potest aliquid boni esse? Quid laudat? Nonne potius accusare oportuit? Minime. Non enim quod non crederet, ita locutus est, neque accusari, sed laudari meruit.

20.1.19 Qua nam ratione?1486/1530: om. Prophetarum uerba diligentius quam Philippus consyderabat.1530: consyderabat? Audierat ex Bethleem et ex patria Dauid Christum uenturum.

20.1.20 Hoc Iudaei credebant, hoc propheta iampridem his uerbis praedixerat: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.

20.1.21 Huius prophetiae memor Nathanael audiens eum Nazarenum perturbatur et dubitat, ne secundum prophetae sermonem Philippus falleretur. Intuere, queso, hominis prudentiam, intuere mansuetudinem.

20.1.22 Non dixit se decoeptum, neque falsa sibi narrari, neque quod a propheta non ex Nazaret, sed ex Bethleem Christum uenturum didicerit, sed contra quam Philippus dixerit, persuasus obuiam tamen uenit.

20.1.23 Ostendit igitur et scripturarum cognitionem, et morum simplicitatem, necnon uehemens Christi aduentus desyderium, cum Philippi uerba non contempserit.

20.1.24 Norat enim Philippum in patria commemoranda falli potuisse.

20.2.1 Et uide quam uerecunde interrogando non credendum innuit. Non dixit: Nihil boni fert Nazaret, sed: A Nazaret potest aliquid boni esse?B: esse.

20.2.2 Necnon et Philippus prudenter quidem non indignatur, non aegre fert, utpote parum creditus, sed expectat uirum, ut ad Christum adducat, et ab ipso principio apostolum gerit.

20.2.3 Ideo Christus inquit: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est. Est enim et mendax Israelita, sed non hic, quippe cuius incorruptum est iudicium, nec ad gratiam, nec ad odium quicquam loquitur.

20.2.4 Atqui Iudaei rogati ubi Christus nasceretur. In Bethleem dixerunt prophetae testimonium afferentes: Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda.

20.2.5 Verum illi ante quam Christum uiderent, de eo testati sunt, quo uiso inuidia destiterunt dicentes: Hunc nescimus, unde est.

20.2.6 Nathanael autem in eadem perstitit sententia, quod non esset a Nazaret. Quomodo ergo prophetae eum Nazarenum uocant? eo quod illic educatus est et conuersatus.

20.2.7 Nec se Nazarenum negauit, ne qua suspitio oriretur, neque si id persuasisset, non propterea se Christum esse ostendisset.

20.2.8 Quid enim prohibebat non esse Christum, quamuis a Bethleem natum? Hoc igitur omisit, id autem in medium attulit, quod maximum erat ad credendum argumentum, se uidelicet praesentem eorum sermoni fuisse.

20.2.9 Nam cum ille diceret: Vnde me nosti? respondit: Prius quam te Philippus uocaret, cum esses sub ficu, uidi te. Animaduerte hominis constantiam.

20.2.10 Nam cum dixisset Christus: Ecce uere Israelita, non intumuit laudibus, neque iis1530: his obuiam factus est, sed perscrutatur, ut de eo certi aliquid intelligat,

20.2.11 et adhuc tanquam hominem alloquitur. Iesus tanquam deus respondet. Non enim e loco aliquo editiori ipsum et eius mores et mansuetudinem uidisse, non e specula aliqua more hominis eum sub ficu obseruasse dicit. Nemo enim illic aderat, sed soli Philippus et Nathanael secreto in loco inuicem sermonem habuerant.

20.2.12 Iccirco inquit euangelista, quod cum uideret a longe uenientem, ad se dixit: Ecce uere Israelita, ut intelligatur prius quam appropinquaret Philippus, ita Christum locutum,1470/1486/1530: locutum. Et ne quisquam posset suspicari. Quare et temporis meminit et loci et arboris?1470/1486: arboris.

20.2.13 Ne ab ipso missum Philippum quisquam opinaretur, si tantum eius ad Nathanael profectionis meminisset.

20.2.14 Verum cum dixisset, ubi eum conuenit Philippus et tempus, certissimum se prophetam ostendit.

20.2.15 Neque hoc tantum, sed etiam quae inuicem locuti essent, in memoriam reduxit, hoc est: A Nazaret potest aliquid boni esse?B: esse. Ex quo maxime eum sibi conciliauit,

20.2.16 cum ex eo non reprehendit, sed laudibus prosecutus est et admiratus. His uerbis Nathanael uere Christum esse cognouit, a prophetia scilicet, a preuidentia, a1470/1486/1530: et a certissima ipsius mentis perscrutatione. Demonstrarat enim animi eius cogitationes plane intellexisse, praesertim cum quae aegre ferenda uidebantur, ea non repraehendit, sed laudat.

20.2.17 Dixit eum1470/1486/1530: enim a Philippo uocatum, non autem quem inuicem sermonem habuerint, neque quod affuerit. Relinquit haec eius conscientiae examinanda, cum nolit ipse coarguere.

20.3.2 Quid igitur ille? Cum certissimum de Christi prouidentia argumentum accepisset, confessus est et primo se diligentem, deinde consensu fidelem ostendit.

20.3.3 Respondit enim: Rabbi,1470/1486/1530: om. tu es filius dei, tu es rex Israel. Vides gratam repente, et Iesum amplexantem animam?

20.3.4 Tu, inquit ille es, quem expectamus, quem quaerimus. Vides hominem stuporis, admirationis, laetitiae plenum?1470/1486: plenum.

20.3.5 Is nobis sequendus est, quibus deus filii sui cognitionem dare dignatus est. Exultandum nobis est, non animo tantum, sed re ipsa. Quod autem exultantium officium est? Credere ei, quem cognoueris.

20.3.6 Credentium uero, cogniti parere uoluntati. Nam si operibus nostris deum in iram prouocabimus, quo nam pacto poterimus exultare?

20.3.7 Nonne uidetis cum amicum domi quispiam accipit,1486: accipit? quam prae se ferat laetitiam, quanta alacritate paratus sit1470: sic nulli rei parcere, dum hospiti rem gratam faciat?B/F: faciat.

20.3.8 Quod siquis ei non obsequeretur, neque ad eum reficiendum omnia faceret, et si milies1486: miles eius praesentia se laetariB: letam diceret, non utique crederetur, et merito sane. Re ipsa non uerbo tenus ostendenda laetitia est.

20.3.9 Venit ad nos Christus. Ostendamus eius aduentu laetitiam. Nihil quod eum perturbet, faciamus. Ornemus, quam ingreditur, domum. Hoc laetantium est.

20.3.10 Prandium apponamus eius gustui suauissimum, hoc exultantium est. Quale autem prandium. Ipse inquit: Meus cibus est, ut faciam uoluntatemF: uoluntatis eius, qui misit me1470/1486/1530: me misit.

20.3.11 Pascamus ipsum esurientem, potum demus sitienti, etiam frigidam aquam abs te accipit, quippe qui amat. Amicus enim, et si parua accipit, magna sibi uidentur.

20.3.12 Tu modo laeto1470: leta uultu impendas. Duos obolos non recusat. Sed tanquam magna dederisB/F: dederit, grate accipit. Nam cum nullius indigeat, neque necessaria ei sint munera tua, merito non munerum magnitudinem sed donantis uoluntatem reputat.

20.3.13 Ostende igitur duntaxat te aduenientem diligere, omnia eius gratia moliri, aduentu laetari. Consydera qualis erga te1486: re fuerit, quod pro te animam posuerit, neque post tanta in te beneficia rogare te recusat.

20.3.14 Pro Christo enim praedicamus, inquit, tanquam deo obsecrante pro nobis. Ecquis nam adeo insanitB: insanat; 1486: insaniuitB: insanat; 1486: insaniuit, ut dominum suum non amet?1470: amet. Hoc ego dico, nec1470: hec ignoro neminem uestrum, neque uerbis, neque animo aliter sensurum.

20.3.15 Verum non uerbis1486: nobis tantum, sed et re ostendi uult amicus, quid sentias. Nam si lingua duntaxat amici exhibemus officium, sane ridiculum est, non modo apud deum, sed apud homines, nec stultum modo, sed damnosum.

20.3.16 Verbis ergoB/F: om. opera consentiant, operibus confiteamur, ut ipse nos suos profiteatur ineffabili gratia et benignitate, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen..


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY