20.1.6 Philippum autem uocat magis ei notum existentem. Ceu enim in Galilea genitus et nutritus, magis eum cognoscebat. Accipiens igitur discipulos uenit de reliquo ad aucupationem reliquorum, et Philippum et Nathanaelem conuertit.
20.1.6 Philippum autem sibi notiorem uocat, utpoteB: utpote ut qui in Galilea et natus erat et educatus. Acceptis igitur discipulis, alios iam uenatur, et in primis Philippum et Nathanael.
20.1.6 Philippum autem sibi notiorem vocat, vtpote qui in Galilaea et natus erat, et educatus. Acceptis igitur discipulis, alios iam venatur, et in primis Philippum, et Nathanael.
20.1.6 Philippum autem vocat sibi magis notum, utpote qui in Galilaea natus et educatus esset. Assumtis ergo discipulis, ad reliquorum venatum proficiscitur, ac Philippum et Nathanaelem attrahit.