Commentarius

[Homilia XX]

20.1.1 In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei: Sequere me. Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri.

20.1.2 Solicite quaerenti aliquid superest, ut in proverbio fertur. Christus vero aliquid magis subindicavit dicens, qui quaerit invenit. Unde mirari subit cur Philippus Christum sequutus sit. Andreas quippe venit cum audisset a Joanne, Petrus vero cum audisset ab Andrea.

20.1.3 Hic autem cum nihil ab alio didicisset, tantum dicente Christo, Sequere me, obtemperavit statim, nec recessit, sed et praedicator aliis fuit. Accurens enim ad Nathanaelem, ait: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus.

20.1.4 Viden’ quam vigilaret, et quam frequenter Moysis scripta meditaretur, atque expectaret Christi adventum? Nam illud, invenimus, ejus est qui semper quaerit. In crastinum exivit Jesus in Galilaeam. Antequam enim ipsi ullus haereret, neminem vocat.

20.1.5 Id vero non sine causa fecit, sed summa sapientia atque prudentia. Nam si nemine sponte accedente ipsos ille attraxisset, fortasse postea resiliissent. Ubi autem illud ultro delegerunt, firmi postea mansere.

20.1.6 Philippum autem vocat sibi magis notum, utpote qui in Galilaea natus et educatus esset. Assumtis ergo discipulis, ad reliquorum venatum proficiscitur, ac Philippum et Nathanaelem attrahit.

20.1.7 De hoc autem non tam mirabile fuit, quia Jesu fama per totam Syriam pervolaverat; sed mirum erat quod Petrus et Jacobus et Philippus sequuti sint, non modo quod ante signa crediderint, sed etiam quod ex Galilaea essent, unde nec propheta prodibat, neque aliquid boni exibat;

20.1.8 rustica quippe gens erat, agrestis, aspera. Verum inde Christus potentiam ostendit suam, dum ex terra nullum ferente fructum, selectam discipulorum partem eduxit.

20.1.9 Verisimile igitur est Philippum, quod Petrum vidisset et Joannem audisset, sequutum esse; credibile quoque est Christi vocem aliquid in illo operatam esse: noverat enim Christus quinam idonei futuri essent.

20.1.10 Evangelista autem haec omnia carptim enarrat. Quod Christus venturus esset hoc ille sciebat: quod vero hic esset Christus ignorabat, id quod ipsum vel a Petro vel a Joanne audivisse puto.

20.1.11 Joannes porro vicum illius nominat; ut agnoscas Deum infirma mundi elegisse. Invenit Philippus Nathanael, et dicit illi: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae, invenimus, Jesum filium Joseph a Nazaret.

20.1.12 Haec dicit ut fidem praedicationi conciliaret, ex Moyse nempe et Prophetis, utque auditorem inde venerabundum redderet.

20.1.13 Quia enim Nathanael peritus erat, et veritatis studiosus sectator, ut etiam Christus testificatus est, ipsaque res comprobavit, jure illum ad Moysen et Prophetas misit, ut sic praedicatum illum susciperet.

20.1.14 Si autem illum filium Joseph appellat, ne turberis. Adhuc enim Josephi filius esse existimabatur. Et unde constat, Philippe, hunc esse quem dicis? Quod signum das nobis? Non sufficit enim ita pronunciare. Quod signum vidisti? quod miraculum?

20.1.15 Non sine periculo tantis rebus temere fides habetur. Quod ergo habes argumentum? Idem ipsum, inquit, quod Andreas. Nam ille cum thesaurum quem repererat enunciare non valeret, neque verbis declarare, fratrem quem reperit illo adducit.

20.1.16 Sic et iste, quomodo ille sit Christus, et quomodo illum prophetae praenunciarint, non dicit; sed ducit illum ad Jesum, sciens illum non ultra discessurum esse, si illius verba doctrinamque gustaret.

20.1.17 Et dixit Nathanael: A Nazaret potest aliquid boni exire? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

20.1.18 Quod dixisset, A Nazaret potest aliquid boni exire? ideo hominem laudat et miratur. Atqui incusandus potius erat. Minime. Neque enim verba non credentis erant, neque criminatione digna, sed laude.

20.1.19 Quomodo et qua ratione? Quia hic magis quam Philippus in propheticis versatus erat. Audierat enim ex Scripturis Christum ex Bethleem oriturum esse, et ex vico in quo fuerat David.

20.1.20 Ea itaque fama apud Judaeos obtinebat, et propheta olim praedicaverat his verbis: Et tu Bethleem nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel.

20.1.21 Cum audisset ergo a Nazaret esse, turbatus est et dubitavit, quod Philippi verba cum prophetica praedictione non consonare videret. Animadverte autem ejus in ipsa dubitatione prudentiam modestiamque.

20.1.22 Non enim statim dixit, me fallis, o Philippe, et mentiris. Non credo, non adibo: a prophetis didici Christum a Bethlehem venturum esse; et tu dicis, a Nazaret. Ergo non is ipse est. Verum nihil simile dixit. Sed quid?

20.1.23 Adit illum et ipse, ac dum non admittit eum a Nazaret esse, accuratum Scripturarum studium ostendit, et mores suos fallaciae non obnoxios; quod autem haec nunciantem non respuat, magnum Christi adventus desiderium exhibit.

20.1.24 Cogitabat enim potuisse Philippum circa locum errare.

20.2.1 Animadverte item, quam moderate fidem ipsi neget, et interroget. Neque enim dixit, Nihil boni fert Galilaea. Sed quomodo, A Nazaret potest aliquid boni esse?

20.2.2 Philippus quoque admodum prudens erat. Neque enim contradicente illo, indignatur vel aegre fert; sed perstat tamen ut virum ad Christum adducat, et a principio apostolicam constantiam exhibet.

20.2.3 Ideoque ait Christus: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Itaque potest Israelita mendax esse: sed non hic vir talis, ejus quippe judicium nullam habet personarum acceptionem, nihil ad gratiam, nihil ad odium loquitur.

20.2.4 Atqui Judaei quoque interrogati ubi Christus nasceretur, dixerunt, in Bethlehem, et hoc testimonium protulerunt: Et tu Bethlehem, nequaquam minima es in principibus Juda.

20.2.5 Verum illi priusquam ipsum viderent haec testificabantur. Ubi autem viderunt, prae invidia testimonium occultarunt dicentes: Hunc autem nescimus unde sit.

20.2.6 Nathanael vero non sic; sed quam a principio de illo opinionem habuit, hanc servavit, nempe illum a Nazaret non esse. Cur ergo illum Nazarenum prophetae vocant? quod ibi educatus fuisset, et mansisset.

20.2.7 Non dicit autem Christus, Non sum ex Nazaret, ut tibi Philippus nunciavit, sed ex Bethlehem, ne statim dubitationem injiceret. Ad haec, etiamsi id persuasisset, non idoneum tamen illud indicium erat, quod ipse Christus esset.

20.2.8 Quid enim vetabat, eum qui in Bethlehem natus esset non esse Christum, ut tam multi illic nati? Hoc ergo mittit, quodque illum magis ad credendum trahere poterat id agit, dum declarat se illorum colloquio praesentem fuisse.

20.2.9 Cum dixisset ergo ille: Unde me nosti? respondit, Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Vide mihi hominem constantem et firmum.

20.2.10 Cum dixisset enim Christus, Ecce vere Israelita, non laudibus emollitus est, non encomiis raptus, sed perstat inquirens et accuratius explorans, vultque clarum quidpiam ediscere.

20.2.11 Ipse igitur ut homo adhuc perquirit, Jesus autem ut Deus respondet, jam te ante vidi; morum quippe ejus aequitatem, non ut homo qui ipsum sequutus esset, sed jam olim ut Deus noverat: et nunc vidi te sub ficu, cum nullus ibi adesset, nisi Philippus et Nathanael, qui seorsim ibi haec loquebantur.

20.2.12 Ideo dictum est: Videns illum a longe dixit, Ecce vere Israelita. Ut edisceret, etiam antequam Philippus adventaret haec loquutum Christum esse, ne suspectum testimonium haberet. Ideoque et tempus dixit et locum, et arborem.

20.2.13 Nam si tantum dixisset, Antequam Philippus veniret te videram, res suspecta fuisset, quasi ipse misisset Philippum, nihilque magni diceret.

20.2.14 Nunc autem, et quod locum dicat in quo loquebatur cum Philippo, et quod arboris speciem, et quod colloquii tempus, nihil dubii circa rem praenunciatam relinquit.

20.2.15 Neque hinc tantum; sed alio quoque modo ipsum erudit; dum memorat ea quae dixerant, nempe, A Nazaret potest aliquid boni esse? quo illum sibi maxime conciliavit;

20.2.16 et quod illum ita loquentem non improbaverit, sed laudaverit, miratusque fuerit: unde hinc etiam vere Christum illum esse cognovit, tum a prophetia, tum quod ejus sententiam accurate exploraret, quo ostendebat se illa etiam quae in mente erant intelligere: ad haec etiam quod ea quae ipse apud se loquutus erat, non argueret, imo laudaret.

20.2.17 Quod a Philippo vocatus fuisset, id dixit, ea vero quae mutuo loquuti fuerant missa fecit, ejus conscientiae relinquens, quod nollet eum amplius arguere.

20.3.1 Quid igitur? An solum cum Philippus vocavit, eum vidit? annon etiam antea insomni illo oculo viderat? Viderat sane: idque nemo diffiteatur. Sed hic illud tantum quod opus erat dicendum fuit.

20.3.2 Quid ergo ille? Quia signum non dubium praescientiae ejus acceperat, ad confessionem venit, et per cunctationem priorem, accurationem suam ostendens, et postea per consensum prohibitatem suam exhibens.

20.3.3 Nam respondit, inquit, et ait, Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Viden’ animam gaudio exsultantem, et verbis Jesum amplexantem?

20.3.4 Tu es, inquit, ille exspectatus et desideratus. Viden’ stupentem, mirantem, exsultantem, salientem prae voluptate?

20.3.5 Ita nos quoque gaudere oportet, quibus Filii Dei cognitio data est; gaudere, inquam, non mente tantum, sed rebus ipsis gaudium efferre. Quid autem gaudentium est? obtemperare ei quem nosti.

20.3.6 Credentium autem est ea facere, quae ipse velit. Nam si ea facturi sumus, quae ipsum ad iram provocent; undenam ostendemus nos gaudere?

20.3.7 Cum quis domi amicum excipit, non videtis quomodo cum gaudio omnia faciat, undique circumcursans, nulli rei parcens, etiamsi opus sit facultates omnes profundere; idque ut amico placeat.1862: placeat?

20.3.8 Quod si vocanti non obtemperaret, neque ad ejus placitum omnia faceret, etiamsi millies diceret se de ipsius adventu laetari, non utique fides ei ab hospite haberetur, et merito sane: illud enim operibus exhibendum esset.

20.3.9 Itaque quia Christus ad nos venit, ostendamus nos gaudere, nihilque quod ad iracundiam provocare possit faciamus, ornemus domum illam in quam advenit: hoc gaudentium est.

20.3.10 Apponamus in prandium id quod ipsi maxime placet: hoc exsultantium est. Quodnam vero prandium illud est? Ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me.

20.3.11 Pascamus ipsum esurientem, potum demus sitienti; si vel aquam frigidam dederis, accipiet, te quippe amat; amici vero dona, quantumvis exigua, amico magna videntur esse.

20.3.12 Tu vero solum ne segnis esto, etiamsi duos obolos deposueris, non aversabitur, sed tamquam magnas opes accipiet. Cum enim nullo indigeat, neque haec ipsi necessaria sint, jure non munerum magnitudinem, sed dantis propositum spectat.

20.3.13 Tantum ostende te adventantem ipsum amare, te ea de causa nihil non agere, te de praesentia ejus gaudere. Vide quomodo ille erga te sit affectus. Propter te advenit, animam pro te posuit: et post tanta beneficia, ne rogare quidem te recusat.

20.3.14 Pro Christo enim, inquit, legatione fungimur, tamquam Deo obsecrante per nos. Ecquis ita furiosus est, ut dominum suum non amet? Hoc et ego dico: scioque nostrum singulos non aliter verbo saltem et mente sensuros esse.

20.3.15 Sed non verbis tantum, sed etiam operibus vult is qui amatur amorem exhiberi. Nam si ita quidem loquamur, neque praestemus id quod amantes solent, ridicula sane res est, non apud Deum tantum, sed etiam apud homines.

20.3.16 Quoniam igitur verbis tantum confiteri, et rebus contraria praestare, non inutile modo, sed etiam perniciosum est; rogo confessionem per opera exhibeamus, ut ipse nos confiteatur illo die, quando apud Patrem quinam digni sint confitebitur: in Christo Jesu Domino nostro, per quem et cum quo Patri gloria simulque sancto Spiritui, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY