PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.1.21 Quia igitur audiuit quod ex Nazareth, turbatus est et apporiatus non inueniens conuenientem Philippi enunciationem, cum prophetica predicatione. Considera uero eius et in questione prudentiam et mansuetudinem.
CLOSE
Griffolini

20.1.21 Huius prophetiae memor Nathanael audiens eum Nazarenum perturbatur et dubitat, ne secundum prophetae sermonem Philippus falleretur. Intuere, queso, hominis prudentiam, intuere mansuetudinem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.1.21 Huius prophetiae memor Nathanael, audiens eum Nazarenum, perturbatur et dubitat, ne secundum prophetae sermonem Philippus falleretur. Intuere quaeso hominis prudentiam, intuere mansuetudinem.
CLOSE
Montfaucon

20.1.21 Cum audisset ergo a Nazaret esse, turbatus est et dubitavit, quod Philippi verba cum prophetica praedictione non consonare videret. Animadverte autem ejus in ipsa dubitatione prudentiam modestiamque.