Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XX (fol.35va-37ra)

20.1.1 EaParis: que in crastinum uenit Ihesus exire in Galileam et inuenit Philippum et dixit: Sequere me. Erat autem Philippus a Bethaida de ciuitate Andree et Petri.

20.1.2 OmniParis: sollicito inest superfluum prouerbialis sermo ait: Christus autem et aliquid plus ostendit enigmatice dicens: Quoniam qui querit, inuenit. Vnde accidit michi de reliquo mirari. Vnde Philippus sequtus est Christum. Nam Andreas quidem audiens a Iohanne Baptista, Petrus uero ab Andrea;

20.1.3 hic autem a nullo aliquid discens, quoniam hoc solum dicente Christo ad eum: Sequere me et suasus est confestim et non discessit. Sed et preco aliis fit. Currens enim ad Nathanaelem. Quoniam scripsit ait Moyses in lege et prophete, inuenimus.

20.1.4 Vides qualiter sollicitam mentem habebat, et continue meditabatur que Moysi et expectabat aduentum Christi. Etenim inuenimus, querentium est semper. Ea que in crastinum, exiuit Ihesus in Galileam. Antequam enim quam ei aliquis adhereret, nullum uocat;

20.1.5 facit autem hoc non simpliciter, sed secundum suam prudentiam et sapientiam. Nam siquidem nullo iam sponte adueniente eos attraxisset, et utique resiluissent fortassis. Nunc autem a se ipsis eligentes hoc, firmi de reliquo permanserunt.

20.1.6 Philippum autem uocat magis ei notum existentem. Ceu enim in Galilea genitus et nutritus, magis eum cognoscebat. Accipiens igitur discipulos uenit de reliquo ad aucupationem reliquorum, et Philippum et Nathanaelem conuertit.

20.1.7 Sed de hoc quidem non erat ita mirabile, quoniam et auditus Ihesu abierat in Syriam omnem. Quod mirabile autem, quod circa Petrum et Iacobum et Philippum erat. Non solum quoniam ante signa suasi sunt, sed quoniam et ex Galilea existentes. Vnde neque propheta surgit, neque potest quid bonum esse.

20.1.8 Rusticus enim qualiter et grossius et siluestrius. Hii dispositi erant Christus autem et hinc suam ostendit fortitudi a terra, nullum ferentem fructum discipulorum inclitos eligens.

20.1.9 Igitur decens quidem Philippum uidentem et a Iohanne audientem sequi. Decens autem et uocem Christi operatam quidem esse in eo. Nouit enim eos qui debebant esse apti.

20.1.10 Euangelista uero omnia intercidit hec. Igitur quoniam quidem Christus debebat uenire, nouerat. Quoniam autem hic Christus erat ignorabat. Quod eum aut a Petro aut a Iohanne Baptista audiuisse aio.

20.1.11 Dicit autem et castellum eius Iohannes, ut discas quoniam infirma mundi eligit deus. Inuenit Philippus NathalaelemParis: et dicit ei: Quoniam scripsit Moyses in lege et prophete, inuenimus Ihesum filium Ioseph a Nazareth.

20.1.12 Dicit autem hec dignam fide faciens predicationem hanc si demum a Moyse est et a prophetis et persuadens auditorem hinc.

20.1.13 Quia enim Nathanael diligens erat et omnia perscrutans cum ueritate, ut et Christus testatus est et opus ostendit, decenter eum ad prophetas, et Moysen emisit ut ita suspitiat eum qui predicabatur.

20.1.14 Si uero filium Ioseph eum dicit, ne turberis. Adhuc enim eius filius extimabatur esse, et unde manifestum est, O Philippe, quoniam hic ille est? Quid dicis nobis argumentum? Non enim sufficit solum enuntiare. Quod signum uidisti? Quod miraculum?

20.1.15 Non est sine miraculo credere simpliciter in talibus rebus. Quam igitur habes demonstrationem? Eamdem quam Andreas ait: Etenim representare ille diuitias quas inuenit non habens neque per uerba demonstrare poteris thesaurum, ducit ad inuentum fratrem.

20.1.16 Ita utique et hic. Qualiter quidem ipse est ille Christus, et qualiter eum prophete antea predicauerunt, non dixit: Trahit eum ad Christum, non destitutum de reliquo sciens, si uerba et doctrinam eius gestauerunt.

20.1.17 Et dixit ei Nathanael: Ex Nazareth potest quid bonum esse? Dicit ei Philippus: Veni et uide. Vidit Ihesus Nathanaelem uenientem ad se, et dicit de eo: Ecce uere Israelita in quo dolus non est.

20.1.18 Hinc quia dixit quod ex Nazareth potest quid bonum esse, laudat et admiratur hominem? Et quippe accusare eum oportebat. Nequaquam. Non enim credentis erant uerba, neque criminationibus digna sed laudibus.

20.1.19 Qualiter et quomodo? Quoniam Philippo magis hic inuestigans erat prophetica. Etenim erat audiens a scripturis, quoniam a Bethleem oportet Christum uenire, et a castello in quo erat Dauid.

20.1.20 Hoc denique et apud Iudeos tenebat, et propheta desuper predicabat dicens: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israel.

20.1.21 Quia igitur audiuit quod ex Nazareth, turbatus est et apporiatus non inueniens conuenientem Philippi enunciationem, cum prophetica predicatione. ConsideraParis: uero eius et in questione prudentiam et mansuetudinem.

20.1.22 Non enim dixit confestim. Decipis me, O Philippe, et mentiris; non suadeor, non accedam, didici a prophetis quoniam a Bethleem Christum uenire oportet. Tu uero dicis a Nazareth. Non igitur hic ille est, sed nichil horum dixit: Sed quid?

20.1.23 Accedit et hic in non suscipiendo quidem ex Nazareth eum esse ea que circa scripturas diligentiam ostendens, et ritus indeceptibile. In non respuendo uero eum qui annuntiauerat, multum desiderium quod habebat circa Christi presentiam mostrans.

20.1.24 Nouit enim quoniam decens erat Phillippum circa locum falli.

20.2.1 Considera uero michi et refutationem qualiter mittem eam fecit et interrogationis ordine. Neque enim dixit. Nullum bonum Galilea fert. Sed qualiter? Ex Nazareth potest quid bonum esse.

20.2.2 Valde uero erat et Philippus prudens. Non enim ut interrogatus angustiatur et frangitur? Sed immoratur uirum uolens ducere et ex initiis apostolo dicente: Tenorem nobis ostendens;

20.2.3 propter hec et Christus ait: Ecce uere Israelita in quo dolus non est. Itaque est et falsus Israelita, sed non hic talis. Incorruptibile enim eius ait Iudicum. Nichil enim ad gratiam uel ad odium loquitur.

20.2.4 Et nimirum Iudei interrogati ubi Christus nascetur, dixerunt quoniam in Bethleem et testimonium adduxerunt dicentes: Et tu Bethleem nequaquam minima es inducibus Iuda.

20.2.5 Sed illi quidem antequam uiderent testabantur hec. Cum autem uiderunt, a liuore testimonium occultarunt dicentes, hunc autem nescimus unde est.

20.2.6 Nathanael uero non ita, sed quam ab initio de eo mentem habebat, hanc mansit seruans quoniam non est ex Nazareth. Qualiter igitur eum Nazarenum prophete uocant? ab educatione et ea que illic est conuersatione.

20.2.7 Igitur dicere quidem non sum ex Nazareth sicut annuntiauit tibi Philippus, sed ex Bethleem dimittit, ut non confestim altercabilem facere sermonem. Sine hiis quoniam et si permansisset hic, non utique sufficiens argumentum dedisset essendi Christum.

20.2.8 Quid enim prohibet et non entem Christum a Bethleem esse? secundum alios qui illic nati sunt? Igitur hoc quidem dimittit. Quod autem maxime potest eum adducere, hoc facit. Ostendit enim presentem se ipsum loquentibus eis.

20.2.9 Dicente igitur illo: Vnde me cognoscis? Dicit: Antequam te Philippus uocaretParis: existente sub ficu, uidi te. Vide hominem constantem et firmum.

20.2.10 Dicente enim Christo: Ecce uere Israelita in quo dolus non est, non remissus est laudibus, neque cucurrit preconiis, sed permanet querens, et certius perscrutans, et uult quod manifestum discere.

20.2.11 Igitur ipse quidem ut hominem inuestigat adhuc. Ihesu autem ut deus respondebat. Dixit quoniam desuper te uidi et morum tuorum mansuetudinem. Non ut homo cum assequens, sed desuper ut deus cognoscebat. Et nunc uidi te in ficu quando nullus ibi erat, sed solus Philippus erat et Nathanael, et singulariter omnia hec dixerunt.

20.2.12 Propter hoc utique dictum est, quoniam uidens eum a longe dixit: Ecce uere Israelita. Vt discat quoniam antequam apropinquaret Philippus hec loquebatur Christus ut non suspicabile fiat testimonium. Ideoque et tempus dixit et locum et arborem.

20.2.13 Nam si dixisset solum antequam Philipus ueniret ad te uidi te, et utique in suspitionem uenisset ut ipse eum mittens, et nil magnum dicens.

20.2.14 Nunc autem in dicendo locum secundum quem conuersabatur cum uocabatur a Philippo, et arboris nuncupationem et loqutionis tempus, in altercabilem predicationem ostendit esse.

20.2.15 Non predicationem uero solum ostendit, sed et aliter eum erudiuit. In rememoratione enim eorum que tunc dicta sunt, duxit eum; puta quoniam ex Nazareth potest quid esse bonum? In quo et maxime magis eum acceptauit quoniam et hec colloqutio;

20.2.16 non reprehendit eum, sed laudauit et admiratus est. Ideoque ex hoc cognouit quoniam Christus uere est. Nam et a predictione et ab eo quod mentem scrutatus est ipsius Nathanaelis cum diligentia. Quod ostendentis erat, quoniam et que in mente eius erat sciebat, hoc sillogizabatur. Aliter et aduersum se uisum dicere non culpare sed laudare.

20.2.17 Igitur quoniam quidem uocauit eum Philippus, dixit: Quid autem ei loqutus est et quid hic illi? Dimisit relinquens eius consciencie et uolens eum amplius arguere.

20.3.1 Quid igitur? Antea quam Philippus eum uocasset, uidit eum solum. Non autem et ante hoc uidit in sompni oculo? Vidit et nullus contradicet, sed interim hoc dicere erat quod instabat.

20.3.2 Quid igitur ille? Quia argumentum inaltercabile suscepit precognitionis, uenit ad confessionem et mora priori diligentia ostendens et posteriori confessione deuotionem.

20.3.3 Respondit enim ait et dicit ei: Rabbi, tu es filius dei, tu es rex Israel. Vides animamParis: alacrem effectam repente et uerbis circumamplectentem Ihesum?

20.3.4 Tu ais qui expectabaris, ille qui querebaris. Vides attonitum, admirantem exultantem, saltantem pre gaudio? Non credentem hic que habet quod in magnis patimur bonis que detinemus confidentes.

20.3.5 Ita et nos gaudere oportet dignos effectos discere filium dei. Gaudere uero non secundum mentem solum, sed in rebus ipsis hoc monstrare. Quid autem letantium est? Persuaderi cognito.

20.3.6 Persuasorum uero est facere quecumque ipse uult. Quia si debemus irritantia eum agere, unde ostendemus quoniam letamur?

20.3.7 Non uidetis et in domibus cum quis aliquem recipit desideratorum qualiter cum gaudio omnia agit? Vbique circuiens?

20.3.8 Et si oporteat omnia que habet impendere, nulli parcens ut placeat ei qui aduenit. Si uero uocans quis non obedierit uocato, et que ad quietem eius pertinent non egerit, et si milies dixerit aduentu eius letari, nequaquam credetis qui hospitat et hoc iure. In omnibus enim hoc ostendi, benignum est.

20.3.9 Quo circa quia et Christus ad nos uenit, ostendamus quia letamur, et nichil irritantium eum agamus. Ornemus domum ad quam accessit. Hoc est enim letantium.

20.3.10 Apponamus pulmentum quod uult concedere. Hoc est in exultantium. Quod autem est hoc pulmentum, ipse ait. Meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me.

20.3.11 Nutriamus eum esurientem, potemus sitientem. Et si frigide aque des calicem, suscipit. Diligit enim te. Ea uero que sunt eorum qui diliguntur, et si parua esse contingerint, magna ei qui diligit apparent solum.

20.3.12 Tu ne pigriteris, et si obolos duos summiseris non auertit, sed ut multas suscipit diuitias. Quia enim nullo indiget, et non necessitatis gratia hec suscipit, decenter non in mensura eorum que dantur, sed in electione eius qui tribuit totum determinat.

20.3.13 Solum ostende quoniam diligis eum aduenientem quoniam studes omnia pro eo facere, quoniam letaris in aduentu eius. Vide qualiter ipse ad te dispositus est. Venit pro te, animam posuit pro te, et post hec omnia non supplicare pro te refutat.

20.3.14 Pro ChristoParis: enim intercedimus ait ut deo rogante per nos. Et quis ait ita insanus est ut non diligat dominatorem suum? Hoc et ego dico et noui quidem quoniam unusquisque nostrum non utique denegabit hoc uerbis et intellectum.

20.3.15 Sed non a uerbis solum sed a rebus ostendi uult hoc qui diligitur. Si enim dixerimus hoc non fecerimus autem que sunt diligentium, derisio est hoc. Non in deo uero solum, sed in omnibus.

20.3.16 Quia igitur per uerba solum confiteri, per opera uero aduersari, non solum inutile, sed et nociuum nobis est, obsecro eam que per opera est confessionem aditiamus ut ea que ab ipso est potiamur confessione, secundum diem illum cum in patre confiteatur dignos in Christo Ihesu domino nostro per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.

Morale xx. Quoniam non oportet uerbo solum, sed et opere diligere nos deum.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY