PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.5 Ita et nos gaudere oportet dignos effectos discere filium dei. Gaudere uero non secundum mentem solum, sed in rebus ipsis hoc monstrare. Quid autem letantium est? Persuaderi cognito.
CLOSE
Griffolini

20.3.5 Is nobis sequendus est, quibus deus filii sui cognitionem dare dignatus est. Exultandum nobis est, non animo tantum, sed re ipsa. Quod autem exultantium officium est? Credere ei, quem cognoueris.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.5 Is nobis sequendus est, quibus deus filii sui cognitionem dare dignatus est: exultandum nobis est, non animo tantum, sed re ipsa. Quod autem exultantium officium est? Credere ei quem cognoueris,
CLOSE
Montfaucon

20.3.5 Ita nos quoque gaudere oportet, quibus Filii Dei cognitio data est; gaudere, inquam, non mente tantum, sed rebus ipsis gaudium efferre. Quid autem gaudentium est? obtemperare ei quem nosti.