20.3.11 Nutriamus eum esurientem, potemus sitientem. Et si frigide aque des calicem, suscipit. Diligit enim te. Ea uero que sunt eorum qui diliguntur, et si parua esse contingerint, magna ei qui diligit apparent solum.
20.3.11 Pascamus ipsum esurientem, potum demus sitienti, etiam frigidam aquam abs te accipit, quippe qui amat. Amicus enim, et si parua accipit, magna sibi uidentur.
20.3.11 Pascamus ipsum esurientem, potum demus sitienti: etiam frigidam aquam abs te accipit, quippe qui amat. Amicus enim, etsi parua accipit, magna sibi videntur.
20.3.11 Pascamus ipsum esurientem, potum demus sitienti; si vel aquam frigidam dederis, accipiet, te quippe amat; amici vero dona, quantumvis exigua, amico magna videntur esse.