20.2.8 Quid enim prohibet et non entem Christum a Bethleem esse? secundum alios qui illic nati sunt? Igitur hoc quidem dimittit. Quod autem maxime potest eum adducere, hoc facit. Ostendit enim presentem se ipsum loquentibus eis.
20.2.8 Quid enim prohibebat non esse Christum, quamuis a Bethleem natum? Hoc igitur omisit, id autem in medium attulit, quod maximum erat ad credendum argumentum, se uidelicet praesentem eorum sermoni fuisse.
20.2.8 Quid enim prohibebat non esse Christum, quanuis a Bethlehem natum, cum et alii complures ibi nati essent? Hoc igitur omisit, id autem in medium attulit, quod maximum erat ad credendum argumentum, se videlicet praesentem eorum sermoni fuisse.
20.2.8 Quid enim vetabat, eum qui in Bethlehem natus esset non esse Christum, ut tam multi illic nati? Hoc ergo mittit, quodque illum magis ad credendum trahere poterat id agit, dum declarat se illorum colloquio praesentem fuisse.