PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.2.12 Propter hoc utique dictum est, quoniam uidens eum a longe dixit: Ecce uere Israelita. Vt discat quoniam antequam apropinquaret Philippus hec loquebatur Christus ut non suspicabile fiat testimonium. Ideoque et tempus dixit et locum et arborem.
CLOSE
Griffolini

20.2.12 Idcirco inquit euangelista quod cum uideret a longe uenientem ad se dixit. ecce uere israhelita: ut intelligatur priusquam appropinquaret Philippus: ita christum locutum. Et ne quisquam posset suspicari. quare et temporis meminit et loci: et arboris.1530: arboris?
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.2.12 Idcirco, inquit euangelista, quod cum videret a longe venientem ad se, dixit: Ecce vere Israelita. Vt intelligatur priusquam appropinquaret Philippus, ita Christum locutum, ne quisquam posset suspectum habere testimonium: ideo et temporis meminit, et loci, et arboris:
CLOSE
Montfaucon

20.2.12 Ideo dictum est: Videns illum a longe dixit, Ecce vere Israelita. Ut edisceret, etiam antequam Philippus adventaret haec loquutum Christum esse, ne suspectum testimonium haberet. Ideoque et tempus dixit et locum, et arborem.