PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.13 Solum ostende quoniam diligis eum aduenientem quoniam studes omnia pro eo facere, quoniam letaris in aduentu eius. Vide qualiter ipse ad te dispositus est. Venit pro te, animam posuit pro te, et post hec omnia non supplicare pro te refutat.
CLOSE
Griffolini

20.3.13 Ostende igitur duntaxat te aduenientem diligere, omnia eius gratia moliri, aduentu laetari. Consydera qualis erga te1486: re fuerit, quod pro te animam posuerit, neque post tanta in te beneficia rogare te recusat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.13 Ostende igitur duntaxat, te aduenientem diligere, omnia eius gratia moliri, aduentu laetari. Considera qualis erga te fuerit, quod pro te animam posuerit, neque post tanta in te beneficia rogare te recusat.
CLOSE
Montfaucon

20.3.13 Tantum ostende te adventantem ipsum amare, te ea de causa nihil non agere, te de praesentia ejus gaudere. Vide quomodo ille erga te sit affectus. Propter te advenit, animam pro te posuit: et post tanta beneficia, ne rogare quidem te recusat.