PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.15 Sed non a uerbis solum sed a rebus ostendi uult hoc qui diligitur. Si enim dixerimus hoc non fecerimus autem que sunt diligentium, derisio est hoc. Non in deo uero solum, sed in omnibus.
CLOSE
Griffolini

20.3.15 Verum non uerbis1486: nobis tantum, sed et re ostendi uult amicus, quid sentias. Nam si lingua duntaxat amici exhibemus officium, sane ridiculum est, non modo apud deum, sed apud homines, nec stultum modo, sed damnosum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.15 Verum non verbis tantum, sed et re ostendi vult amicus quid sentias. Nam si lingua duntaxat amici exhibemus officium, sane ridiculum1603: ridicum est, non modo apud deum, sed apud homines: nec stultum modo, sed damnosum.
CLOSE
Montfaucon

20.3.15 Sed non verbis tantum, sed etiam operibus vult is qui amatur amorem exhiberi. Nam si ita quidem loquamur, neque praestemus id quod amantes solent, ridicula sane res est, non apud Deum tantum, sed etiam apud homines.