20.2.3 propter hec et Christus ait: Ecce uere Israelita in quo dolus non est. Itaque est et falsus Israelita, sed non hic talis. Incorruptibile enim eius ait Iudicum. Nichil enim ad gratiam uel ad odium loquitur.
20.2.3 Ideo Christus inquit: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est. Est enim et mendax Israelita, sed non hic, quippe cuius incorruptum est iudicium, nec ad gratiam, nec ad odium quicquam loquitur.
20.2.3 Ideo Christus inquit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Est enim et mendax Israelita, sed non hic, quippe cuius incorruptum est iudicium, nec ad gratiam, nec ad odium quicquam loquitur.
20.2.3 Ideoque ait Christus: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Itaque potest Israelita mendax esse: sed non hic vir talis, ejus quippe judicium nullam habet personarum acceptionem, nihil ad gratiam, nihil ad odium loquitur.