PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.1.18 Hinc quia dixit quod ex Nazareth potest quid bonum esse, laudat et admiratur hominem? Et quippe accusare eum oportebat. Nequaquam. Non enim credentis erant uerba, neque criminationibus digna sed laudibus.
CLOSE
Griffolini

20.1.18 Laudat Iesus et admiratur, qui dixerat1470/1486/1530: dixit: A Nazaret potest aliquid boni esse? Quid laudat? Nonne potius accusare oportuit? Minime. Non enim quod non crederet, ita locutus est, neque accusari, sed laudari meruit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.1.18 Laudat Iesus et admiratur, qui dixit, A Nazareth potest aliquid boni esse? Quid laudat? nonne potius accusare oportuit? Minime. Non enim quod non crederet, ita locutus est, neque accusari, sed laudari meruit.
CLOSE
Montfaucon

20.1.18 Quod dixisset, A Nazaret potest aliquid boni exire? ideo hominem laudat et miratur. Atqui incusandus potius erat. Minime. Neque enim verba non credentis erant, neque criminatione digna, sed laude.