20.1.22 Non enim dixit confestim. Decipis me, O Philippe, et mentiris; non suadeor, non accedam, didici a prophetis quoniam a Bethleem Christum uenire oportet. Tu uero dicis a Nazareth. Non igitur hic ille est, sed nichil horum dixit: Sed quid?
20.1.22 Non dixit se decoeptum, neque falsa sibi narrari, neque quod a propheta non ex Nazaret, sed ex Bethleem Christum uenturum didicerit, sed contra quam Philippus dixerit, persuasus obuiam tamen uenit.
20.1.22 Non dixit se deceptum, neque falsa sibi narrari, neque quod a propheta non ex Nazareth, sed ex Bethlehem Christum venturum didicerit: sed contra quam Philippus dixerit, persuasus obuiam tamen venit.
20.1.22 Non enim statim dixit, me fallis, o Philippe, et mentiris. Non credo, non adibo: a prophetis didici Christum a Bethlehem venturum esse; et tu dicis, a Nazaret. Ergo non is ipse est. Verum nihil simile dixit. Sed quid?