PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.14 Pro Christo enim intercedimus ait ut deo rogante per nos. Et quis ait ita insanus est ut non diligat dominatorem suum? Hoc et ego dico et noui quidem quoniam unusquisque nostrum non utique denegabit hoc uerbis et intellectum.
CLOSE
Griffolini

20.3.14 Pro christo enim predicamus inquit tanquam deo obsecrante pro nobis. Et quisnam adeo insanit: ut dominum suum non amet.1530: amet? Hoc ego dico. hec ignoro neminem uestrum: neque uerbis: neque animo aliter sensurum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.14 Pro Christo enim legatione fungimur, inquit, tanquam deo obsecrante per nos. Et quisnam adeo insanit, dices, vt dominum suum non amet? Hoc et ego dico, nec ignoro neminem vestrum neque verbis, neque animo aliter sensurum.
CLOSE
Montfaucon

20.3.14 Pro Christo enim, inquit, legatione fungimur, tamquam Deo obsecrante per nos. Ecquis ita furiosus est, ut dominum suum non amet? Hoc et ego dico: scioque nostrum singulos non aliter verbo saltem et mente sensuros esse.