PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.2.16 non reprehendit eum, sed laudauit et admiratus est. Ideoque ex hoc cognouit quoniam Christus uere est. Nam et a predictione et ab eo quod mentem scrutatus est ipsius Nathanaelis cum diligentia. Quod ostendentis erat, quoniam et que in mente eius erat sciebat, hoc sillogizabatur. Aliter et aduersum se uisum dicere non culpare sed laudare.
CLOSE
Griffolini

20.2.16 cum ex eo non reprehendit, sed laudibus prosecutus est et admiratus. His uerbis Nathanael uere Christum esse cognouit, a prophetia scilicet, a preuidentia, a1470/1486/1530: et a certissima ipsius mentis perscrutatione. Demonstrarat enim animi eius cogitationes plane intellexisse, praesertim cum quae aegre ferenda uidebantur, ea non repraehendit, sed laudat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.2.16 cum ex eo non reprehendit, sed laudibus prosecutus est. Et admiratus his verbis Nathanael vere Christum esse cognouit, a prophetia scilicet, et praeuidentia, et a certissima ipsius mentis perscrutatione. Demonstrarat enim animi eius cogitationes se plane intellexisse, praesertim cum quae aegre ferenda videbantur, ea non reprehendit, sed laudat:
CLOSE
Montfaucon

20.2.16 et quod illum ita loquentem non improbaverit, sed laudaverit, miratusque fuerit: unde hinc etiam vere Christum illum esse cognovit, tum a prophetia, tum quod ejus sententiam accurate exploraret, quo ostendebat se illa etiam quae in mente erant intelligere: ad haec etiam quod ea quae ipse apud se loquutus erat, non argueret, imo laudaret.