PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.2.7 Igitur dicere quidem non sum ex Nazareth sicut annuntiauit tibi Philippus, sed ex Bethleem dimittit, ut non confestim altercabilem facere sermonem. Sine hiis quoniam et si permansisset hic, non utique sufficiens argumentum dedisset essendi Christum.
CLOSE
Griffolini

20.2.7 Nec se Nazarenum negauit, ne qua suspitio oriretur, neque si id persuasisset, non propterea se Christum esse ostendisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.2.7 Nec se Nazarenum negauit, ne qua suspicio oriretur: neque si id persuasisset, non propterea se Christum esse ostendisset.
CLOSE
Montfaucon

20.2.7 Non dicit autem Christus, Non sum ex Nazaret, ut tibi Philippus nunciavit, sed ex Bethlehem, ne statim dubitationem injiceret. Ad haec, etiamsi id persuasisset, non idoneum tamen illud indicium erat, quod ipse Christus esset.