PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.8 Et si oporteat omnia que habet impendere, nulli parcens ut placeat ei qui aduenit. Si uero uocans quis non obedierit uocato, et que ad quietem eius pertinent non egerit, et si milies dixerit aduentu eius letari, nequaquam credetis qui hospitat et hoc iure. In omnibus enim hoc ostendi, benignum est.
CLOSE
Griffolini

20.3.8 Quod siquis ei non obsequeretur, neque ad eum reficiendum omnia faceret, et si milies1486: miles eius praesentia se laetariB: letam diceret, non utique crederetur, et merito sane. Re ipsa non uerbo tenus ostendenda laetitia est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.8 Quod si quis ei non obsequeretur, neque ad eum reficiendum omnia faceret, etsi millies eius praesentia se laetari diceret, non vtique crederetur: et merito sane. Re ipsa, non verbotenus ostendenda laeticia est.
CLOSE
Montfaucon

20.3.8 Quod si vocanti non obtemperaret, neque ad ejus placitum omnia faceret, etiamsi millies diceret se de ipsius adventu laetari, non utique fides ei ab hospite haberetur, et merito sane: illud enim operibus exhibendum esset.