PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.16 Quia igitur per uerba solum confiteri, per opera uero aduersari, non solum inutile, sed et nociuum nobis est, obsecro eam que per opera est confessionem aditiamus ut ea que ab ipso est potiamur confessione, secundum diem illum cum in patre confiteatur dignos in Christo Ihesu domino nostro per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

20.3.16 Verbis ergoB/F: om. opera consentiant, operibus confiteamur, ut ipse nos suos profiteatur ineffabili gratia et benignitate, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen..
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.16 Verbis ergo opera consentiant, operibus confiteamur, vt ipse nos suos profiteatur in die illo quando coram patre dignos confitebitur, ineffabili gratia et benignitate, domini nostri Iesu Christi, qui cum patre, et spiritu sancto viuit et regnat, in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

20.3.16 Quoniam igitur verbis tantum confiteri, et rebus contraria praestare, non inutile modo, sed etiam perniciosum est; rogo confessionem per opera exhibeamus, ut ipse nos confiteatur illo die, quando apud Patrem quinam digni sint confitebitur: in Christo Jesu Domino nostro, per quem et cum quo Patri gloria simulque sancto Spiritui, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.