20.2.6 Nathanael uero non ita, sed quam ab initio de eo mentem habebat, hanc mansit seruans quoniam non est ex Nazareth. Qualiter igitur eum Nazarenum prophete uocant? ab educatione et ea que illic est conuersatione.
20.2.6 Nathanael autem in eadem perstitit sententia, quod non esset a Nazaret. Quomodo ergo prophetae eum Nazarenum uocant? eo quod illic educatus est et conuersatus.
20.2.6 Nathanael autem in eadem perstitit sententia, quod non esset a Nazareth. Quo modo ergo prophetae eum Nazarenum vocant? Eo quod illic educatus est, et conuersatus.
20.2.6 Nathanael vero non sic; sed quam a principio de illo opinionem habuit, hanc servavit, nempe illum a Nazaret non esse. Cur ergo illum Nazarenum prophetae vocant? quod ibi educatus fuisset, et mansisset.