PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.1.23 Accedit et hic in non suscipiendo quidem ex Nazareth eum esse ea que circa scripturas diligentiam ostendens, et ritus indeceptibile. In non respuendo uero eum qui annuntiauerat, multum desiderium quod habebat circa Christi presentiam mostrans.
CLOSE
Griffolini

20.1.23 Ostendit igitur et scripturarum cognitionem, et morum simplicitatem, necnon uehemens Christi aduentus desyderium, cum Philippi uerba non contempserit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.1.23 Ostendit igitur et scripturarum cognitionem, et morum simplicitatem, necnon vehemens Christi aduentus desiderium, cum Philippi verba non contempserit.
CLOSE
Montfaucon

20.1.23 Adit illum et ipse, ac dum non admittit eum a Nazaret esse, accuratum Scripturarum studium ostendit, et mores suos fallaciae non obnoxios; quod autem haec nunciantem non respuat, magnum Christi adventus desiderium exhibit.