20.1.9 Igitur decens quidem Philippum uidentem et a Iohanne audientem sequi. Decens autem et uocem Christi operatam quidem esse in eo. Nouit enim eos qui debebant esse apti.
20.1.9 Credibile quidem est Philippum, et qui cum Petro erant, uiso et audito Ioannis de Christo testimonio eum secutos, et Christi sermonem non parum in illis operatum. Nouerat enim qui idonei futuri essent discipuli.
20.1.9 Credibile quidem est Philippum, et qui cum Petro erant, viso et audito Ioannis de Christo testimonio, eum secutos, et Christi sermonem non parum in illis operatum. Nouerat enim qui idonei futuri essent discipuli.
20.1.9 Verisimile igitur est Philippum, quod Petrum vidisset et Joannem audisset, sequutum esse; credibile quoque est Christi vocem aliquid in illo operatam esse: noverat enim Christus quinam idonei futuri essent.