PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.1 Quid igitur? Antea quam Philippus eum uocasset, uidit eum solum. Non autem et ante hoc uidit in sompni oculo? Vidit et nullus contradicet, sed interim hoc dicere erat quod instabat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.1 Quid igitur? priusquam a Christo vocaretur, eum duntaxat vidit, nonne antea etiam insomni oculo viderat? Viderat sane, et nemo inficias iret, sed ita opus fuit dictu.
CLOSE
Montfaucon

20.3.1 Quid igitur? An solum cum Philippus vocavit, eum vidit? annon etiam antea insomni illo oculo viderat? Viderat sane: idque nemo diffiteatur. Sed hic illud tantum quod opus erat dicendum fuit.