PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.2.10 Dicente enim Christo: Ecce uere Israelita in quo dolus non est, non remissus est laudibus, neque cucurrit preconiis, sed permanet querens, et certius perscrutans, et uult quod manifestum discere.
CLOSE
Griffolini

20.2.10 Nam cum dixisset christus. Ecce uere israhelita. non intumuit laudibus: neque iis1530: his obuiam factus est: sed perscrutatur ut de eo certi aliquid intelligat:
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.2.10 Nam cum dixisset Christus: Ecce vere Israelita: non intumuit laudibus, neque his obuiam factus est, sed perscrutari pergit, vt de eo certi aliquid intelligat,
CLOSE
Montfaucon

20.2.10 Cum dixisset enim Christus, Ecce vere Israelita, non laudibus emollitus est, non encomiis raptus, sed perstat inquirens et accuratius explorans, vultque clarum quidpiam ediscere.