PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.1.7 Sed de hoc quidem non erat ita mirabile, quoniam et auditus Ihesu abierat in Syriam omnem. Quod mirabile autem, quod circa Petrum et Iacobum et Philippum erat. Non solum quoniam ante signa suasi sunt, sed quoniam et ex Galilea existentes. Vnde neque propheta surgit, neque potest quid bonum esse.
CLOSE
Griffolini

20.1.7 Sed de hoc non tam mirum fuit. Quandoquidem nomen Iesu in uniuersam Syriam diffusum erat. Illud admiratione dignum, quo pacto Petrus, Iacobus, Philippus potuerunt tam breui persuaderi, non ea tantum ratione quod ante signa, sed quod Galilaei erant, unde neque propheta surrexit, neque quicquam boni.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.1.7 Sed de hoc non tam mirum fuit, quandoquidem nomen Iesu in vniuersam Syriam diffusum erat: illud admiratione dignum, quo pacto Petrus, Iacobus, Philippus potuerunt tam breui persuaderi: non ea tantum ratione quod ante signa, sed quod Galilaei erant, vnde neque propheta surrexit, neque quicquam boni.
CLOSE
Montfaucon

20.1.7 De hoc autem non tam mirabile fuit, quia Jesu fama per totam Syriam pervolaverat; sed mirum erat quod Petrus et Jacobus et Philippus sequuti sint, non modo quod ante signa crediderint, sed etiam quod ex Galilaea essent, unde nec propheta prodibat, neque aliquid boni exibat;