PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.3.9 Quo circa quia et Christus ad nos uenit, ostendamus quia letamur, et nichil irritantium eum agamus. Ornemus domum ad quam accessit. Hoc est enim letantium.
CLOSE
Griffolini

20.3.9 Venit ad nos Christus. Ostendamus eius aduentu laetitiam. Nihil quod eum perturbet, faciamus. Ornemus, quam ingreditur, domum. Hoc laetantium est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.3.9 Venit ad nos Christus, ostendamus eius aduentu laeticiam, nihil quod eum perturbet faciamus, ornemus quam ingreditur domum, hoc laetantium est:
CLOSE
Montfaucon

20.3.9 Itaque quia Christus ad nos venit, ostendamus nos gaudere, nihilque quod ad iracundiam provocare possit faciamus, ornemus domum illam in quam advenit: hoc gaudentium est.