PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

20.2.11 Igitur ipse quidem ut hominem inuestigat adhuc. Ihesu autem ut deus respondebat. Dixit quoniam desuper te uidi et morum tuorum mansuetudinem. Non ut homo cum assequens, sed desuper ut deus cognoscebat. Et nunc uidi te in ficu quando nullus ibi erat, sed solus Philippus erat et Nathanael, et singulariter omnia hec dixerunt.
CLOSE
Griffolini

20.2.11 et adhuc tanquam hominem alloquitur. Iesus tanquam deus respondet. Non enim e loco aliquo editiori ipsum et eius mores et mansuetudinem uidisse, non e specula aliqua more hominis eum sub ficu obseruasse dicit. Nemo enim illic aderat, sed soli Philippus et Nathanael secreto in loco inuicem sermonem habuerant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

20.2.11 et adhuc tanquam hominem alloquitur, Iesus tanquam deus respondet. Non enim e loco aliquo editiori ipsum et eius mores, et mansuetudinem vidisse, non e specula aliqua more hominis eum sub ficu obseruasse dicit: nemo enim illic aderat, sed soli Philippus et Nathanael secreto in loco inuicem sermonem habuerant.
CLOSE
Montfaucon

20.2.11 Ipse igitur ut homo adhuc perquirit, Jesus autem ut Deus respondet, jam te ante vidi; morum quippe ejus aequitatem, non ut homo qui ipsum sequutus esset, sed jam olim ut Deus noverat: et nunc vidi te sub ficu, cum nullus ibi adesset, nisi Philippus et Nathanael, qui seorsim ibi haec loquebantur.