20.1.13 Quia enim Nathanael diligens erat et omnia perscrutans cum ueritate, ut et Christus testatus est et opus ostendit, decenter eum ad prophetas, et Moysen emisit ut ita suspitiat eum qui predicabatur.
20.1.13 Nam cum Nathanael esset in perscrutanda ueritate diligentissimus, ut et suis uerbis et ChristiF: fol.59v] testimonio uideri licet, merito ipsum ad Moysen et prophetas Philippus relegauit, ut crederet.
20.1.13 Nam cum Nathanael esset in perscrutanda veritate diligentissimus, vt et suis verbis, et Christi testimonio videri licet, merito ipsum ad Mosem, et prophetas Philippus relegauit, vt crederet.
20.1.13 Quia enim Nathanael peritus erat, et veritatis studiosus sectator, ut etiam Christus testificatus est, ipsaque res comprobavit, jure illum ad Moysen et Prophetas misit, ut sic praedicatum illum susciperet.