PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.1.11 Opus erat dari legem et gratiam, sed non simul. Sed unumquodque temporibus dispensatur. Non igitur Christus subiectus erat temporum necessitati, qui et temporibus maxime ordinem imposuit, quia et factor eorum ipse est.
CLOSE
Griffolini

22.1.11 Oportuit dari legem, sed non simul et gratiam, sed utrunque debitis dispensari temporibus. Nulli igitur Christus subest temporum necessitati, sed ipse temporibus ordinem imposuit. Quoniam auctor eorum est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.1.11 Oportuit dari legem, sed non simul et gratiam, sed vtrunque debitis dispensari temporibus1603: temporis. Nulli igitur Christus subest temporum necessitati, sed ipse temporibus ordinem imposuit, quoniam author eorum est:
CLOSE
Montfaucon

22.1.11 Oportuit dari legem, sed non simul gratiam: verum singula suis temporibus dispensanda. Non suberat ergo Christus temporum necessitati, ut qui temporibus suum ordinem assignavisset, eorum nempe creator.