Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXII (fol.38vb-40va )

22.1.1 QuidParis: michi et tibi mulier? Nundum uenit hora mea. Habet quidem quemdam laborem discere, et hoc Paulus ostendens dixit, quoniam qui bene presunt presbyteri duplici honore digni existant, maxime qui laborant in uerbo et doctrina;

22.1.2 sed et laborem hunc uos potestis et leuem et grauem facere. Nam siquidem respuatis ea que dicuntur uel non respuatis quidem. In operibus uero non demonstretis, grauis labor nobis erit in laborando uane et inaniter.

22.1.3 Si uero attendatis et eam que per opera est demonstrationem tribuatis, neque sensum suscipiemus sudorum. Qui enim ex laboribus generatur fructus, non dimittit manifestari laboris uehementiam.

22.1.4 Itaque si uultis id quod in nobis desiderium, erigere et non extinguere, neque imbecillius facere. Ostendite nobis obsecro fructum ut uegetantes uidentes campos, et nos fertilitatis spe educatis, et diuitias nostras excogitantes, non torpeamus negociantes bonam hanc operationem.

22.1.5 Neque enim parua nobis et hodie preiacet quaestio. Matre enim Ihesu dicente: Vinum non habent. Christus dicens: Quid michi et tibi mulier? Nundum uenit hora mea. Postquam dixit egit quod dixit mater;

22.1.6 hoc autem priore non minus est in questionis ratione. Ipsum igitur hunc rogantes qui miraculum operatus est, sic ueniamus ad solutionem.

22.1.7 Non enim hicParis: solum hoc dictum est. Sed et procedens idem euangelista uidetur dicens: Non potuerunt eum apprehendere, quoniam nundum uenit hora eius. Et rursus: Venit hora, glorifica tuum filium.

22.1.8 Hec omnia per totum euangelium dicta, hic congregaui ut omnibus unam inducam solutionem. Que igitur est eorum que dicuntur solutio? Non necessitati temporem, neque obseruantie subiectus Christus, dicebat nundum uenit hora mea.

22.1.9 Qualiter enim qui horarum factor et temporum et seculorum conditor est? Sed per ea que dicta sunt hoc ostendere uult quoniam omnia cum tempore decenti operatur, non simul omnia faciens quia confusio quedam debet esse et inordinatio hinc si non decentibus temporibus singulum conderetur. Sed simul omnia commassasset et generationem, et resurrectionem et iudicium.

22.1.10 Intuere autem. Oportebat generari creaturas, sed non simul omnes, sed et hominem cum muliere, sed neque homo simul oportebat mortem condempnari genus hominum et resurrectionem fieri sed non simul. Ideoque multum est alterutrorum medium.

22.1.11 Opus erat dari legem et gratiam, sed non simul. Sed unumquodque temporibus dispensatur. Non igitur Christus subiectus erat temporum necessitati, qui et temporibus maxime ordinem imposuit, quia et factor eorum ipse est.

22.1.12 Sed Iohannes hic, nundum uenit hora mea, inducit Christum dicentem, ostendens quoniam nundum manifestus erat multis, et quoniam neque discipulorum cetum omnem habebat, sed Andreas eum sequebatur, et Philippus. Alius autem nullus.

22.1.13 Magis autem neque hii omnes ut oportebat cognoscebant, sicut neque mater neque fratres. Post multa enim miracula hoc de fratribus dixit euangelista, quoniam neque fratres eius credebant in eum.

22.1.14 Sed neque qui in nuptiis eum nouerant. Profecto enim ipsi accessissent et rogassent in necessitate consistentes. Quod igitur dicit per hoc, id est nundum uenit hora mea, id est nundum cognitus sum hiis qui assunt, sed neque sciunt quoniam deficit uinum.

22.1.15 Sine eos sentire hoc primum. Neque enim a te hec me audire oportet. Mater enim es et miraculum suspectum facis. Oportet autem eos qui indiget accedere et intercedere. Non quia huius necessitate habeo, sed ut ipsi quod fit cum multa suscipiantParis: commendatione.

22.1.16 Nam qui quidem nouit quoniam in necessitate constitutus est cum potiatur his que petit, multam habet gratiam, qui necessitatis non assumpsit sensum, neque beneficii manifestum et grandem sensum accipiet.

22.1.17 Et cuius igitur gratia ait dicens nundum uenit hora mea et rennuens egit quod dixit mater? Maxime propterea ut ex contradicentibus et hore subici cum extimantibus, sufficiens esset demonstratio quod non subiectus est hore.

22.1.18 Si enim subiciebatur, qualiter utique decenti hora nundum facta egit, utique quod egit? Deinde uero et honorans matrem ut non semper contradicere ei uisus sit, ut non erubescere faciat genitricem tot presentibus.

22.1.19 Etenim adduxit ei ministros, quia et Chananee dicens: Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus? Dedit postquam dixit assessionem eius reueritus;

22.1.20 et quippe cum illo, et hoc dixit: Non missus sum nisi ad oues que perierunt domus Israel. Sed tamen et hec dicens curauit filiam mulieris.

22.2.1 Hinc diximus quoniam et si indigni sumus accessione, facimus nos ipsos dignos ut accipiamus. Propterea et mater mansit et sapienter ministros adduxit, ut a pluribus fieret petitio.

22.2.2 Propterea et adiecit hoc, id est quodcumque dixerit uobis facite. Nouerat enim quoniam non imbecillitatis renunciatio erat sed ingloriationis, et ut non uideretur simpliciter inicere se ipsum miraculo. Ideoque obedientiam tardat.

22.2.3 Erant autem ibi ydrie, lapidee posite sex secundum purgationem Iudeorum capientes metretas duas uel tres. Dicit eis Ihesus: Implete ydrias aqua. Et impleuerunt usque ad summum. Non simpliciter dixit secundum purgationem Iudeorum;

22.2.4 sed ut non quiddam infidelium suspiceretur, quoniam fece intus remanente, deinde aqua immissa concreta, uinum subtilissimum factum esset. Propterea ait: Secundum purgationem Iudeorum. Ostendens quoniam nunquam illa uini receptacula facta sunt uasa.

22.2.5 Quia enim inaquosa est palestina, et non erat, multis in locis fontes et puteos inuenire, replebant ydrias aqua, ut non currerent ad flumina, si quando immundi fierent, sed de proprie haberent purgationis modum.

22.2.6 Et quid utique antequam implessent non fecit signum, quid multo mirabilius esset. Aliud enim est materiam subiectamParis: in qualitatem transmutare et ipsam substantiam ex non entibus facere.

22.2.7 Mirabilius quidem illud, sed non utique ita uidetur credibile esse multis. Propterea nimirum multociens miraculorum abscidit magnitudinem uolens ut facile susceptibile magis fieret.

22.2.8 Et cuius gratia ait: Non aquam ipse deduxit et tunc uinum ostendit sed ministris iussit? Propter eamdem rursus causam, ut et eos testes haberet, eius quod fiebat, quoniam nulla fantasia erat qui perficiebatur.

22.2.9 Si enim deberent quidam inuerecundi fieri, possent ad eos dicere qui ministrarunt. Nos aquam hausimus, nos ydrias impleuimus. Cum hiis autem que dicta sunt, et que secundum ecclesiam pululant dogmata euertit.

22.2.10 Quia enim sunt quidam qui mundi conditorem alium esse aiunt, et non eius opera esse que uidentur. Sed alterius cuiusdam contrarii dei, et horum obstruens insaniam ita plura facit miraculorum ex subiectis substanciis.

22.2.11 Si enim contrarius qui conditor esset ei, non utique alienis uteretur, ad proprie uirtutis demonstrationem. Nunc nimirum ostendens, quoniam ipse est qui in uineis aquam transmutat et pluuiam per radicem in uinum uertit, quodque in planta per multum tempus fit, hoc repente simul nuptiis operatus est.

22.2.12 Quia uero replerunt ydrias, ait: Haurite nunc et ferte architriclino. Et attulerunt. Vt autem gustauit architriclinus aquam uinum factam, et nesciebat unde est. Ministri uero sciebant, qui hauserant aquam. Vocat sponsum architriclinus et dicit ei: Omnis homo primum bonum uinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu seruasti bonum uinum usque modo.

22.2.13 Rursus hii quidam insistunt, dicentes: Hec ebriantium hominum congregatio erat, et sensus indicantium corruptus et non sufficiens comprehendere ea que fiebant, neque iudicare ea que agebantur, neque scirent utrum aqua uel uinum erat quod fiebat. Quoniam ebrii erant ipse architriclinus ostendit per ea que dicebat.

22.2.14 Maxime quidem et hoc ridiculum. Verumptamen et hanc eorum abscidit suspicionem euangelista. Non enim conuiuas esse ait eos qui iudicauerunt de eo quod factum est, sed architriclinum qui uigilabat et nundum aliquid gustaueratParis: .

22.2.15 Nostis enim utique homines, quoniam maxime omnium hii quibus ministratio talium credita est cenarum. Hii maxime sunt qui uigiles sunt, unum opus habentes, ut in ornatu et ordine omnia disponantur. Propterea uigilantem sensum in testimonium eorum que fiebant, uocauit.

22.2.16 Non enim dixit propinate recumbentibus, sed ferte architriclino. Vt autem gustauit aquam uinum factum et nesciebat unde est, ministri autem sciebant, uocat sponsum architriclinus.

22.2.17 Et cuius gratia non ministros uocauit? Ita enim utique, et miraculum reuelatum esset. Quoniam neque ipse Ihesus reuelabat quod factum est, sed quiescibiliter et paulatim uolebat cognosci signorum uirtutem.

22.2.18 Igitur siquidem tunc dicta essent, nequaquam enarrantes ministri hec, utique crediti essent. Sed uiderentur quidem insanire, homini nudo multis esse extimato tunc, talia testantes.

22.2.19 Nam ipsi quidem et per experientiam circum recognoscebat. Non enim utique suis manibus debebant decredere, alios autem credere facere non erant sufficientes. Propterea neque ipse reuelauit omnibus si ei qui maxime poterat conspicere quod fiebat, manifestiorem eius cognitionem futuro tempori seruans.

22.2.20 Post reliquorum enim signorum demonstrationem, et hoc debebat esse credibile. Quando nimirum filium reguli post ea curat. Propterea que illic dicit ostendit euangelista, quoniam et hoc manifestius factum est.

22.2.21 Propter hoc enim maxime eum uocauit ille, quia signum hoc ut dixit. Quod et ostendens Iohannes dixit: Venit in Chana Galilee ubi fecit aquam uinum. Non simpliciter autem uinum, sed uinum optimum.

22.3.1 Talia enim Christi miracula multo hiis que per naturam perficiuntur, speciosiora et potiora quodammodo sunt. Ita et in aliis quoniam membrum direxit corporis claudicans, sanis demonstrabat hoc melius.

22.3.2 Igitur quoniam quidem uinum et uinum optimum erat quod factum est, non qui ministrabant soli, sed et sponsus et architriclinus testaturi erant.

22.3.3 Quare sed non tunc reuelatum est hoc miraculum, sed tamen in finem sileri non habebat. Ita multa et necessaria sibi in futurum preposuit testimonia.

22.3.4 Nam aque uinum facte ministros quidem testes habuit. Boni uero facti uini, architriclinum et sponsum. Igitur decens quidem et sponsum respondisse quid ad hoc et dixisse.

22.3.5 Verumptamen euangelistaParis: festinans ad necessariores res, tangens hoc solum transcurrit. Quod uero necessarium erat, hoc erat discere. Quoniam uinum aquam fecit et uinum bonum. Quid autem ad architriclinum dicit sponsus, non adhuc necessarium extimauit esse adhicere.

22.3.6 Multa enim miracula prius existentia, obtusiora tempore procedente manifestiora facta sunt, ab hiis qui a principio uiderunt ea diligentius adnunciata.

22.3.7 Igitur tunc quidem unum ex aqua fecit Ihesus. Sed et tunc et nunc electiones remissas et effusas transmutans non cessat. Sunt enim sunt homines in nullo ab aqua differentes, ita frigidi et remissi et numquam stantes.

22.3.8 Eos autem qui ita dispositi sunt, adducamus domino, ut eorum electionem in uini transmutet habitum ut non ultra defluant, sed ut habeant scipticitatem et leticie et sibi ipsis et aliis, fiant causa;

22.3.9 quia non bene sunt hii qui frigidi quam qui hiis qui fluunt presentis uite adtendunt rebus qui non derident eam que hic est uoluptatem qui glorie et potentatus sunt cupidi. Hec enim omnia effluxiones stantes quidem nusquam, inclinum uero semper delate cum multo impetu.

22.3.10 Qui enim hodie diues est, cras est inops. Qui hodie cum precone et zona et sellis et multis armigeris apparet multociens ea que deinceps est die, carcerem habitauit.

22.3.11 Alii et inuitus fantasiam cedens, illam que lasciuit rursus et diuersis escis cum rescident suum uentrem usque unum diem non poter eam que ex hiis innata est ei exhibitionem detinere, sed euaporata illa cogitur alia superimmittere nichil a torrente differens.

22.3.12 Quemadmodum enim illic priori fluxu procedente alii superueniunt rursus. Ita utique et hic, priori amota esca, nobis aliis opus est rursus. Et talis est mundanorum natura, nunquam stare sortiens, sed semper fluere et subtrahi.

22.3.13 In uoluptate uero non hoc solum est, et defluere et transcurrere, sed et multa alia nobis tribuit negotia. In transeundo enim cum impetu, fortitudinem abradit corporis et uirilitatem subtrahit anime;

22.3.14 et non ita uehementes fluminum fluxus, ripas assueuerunt rodere et comminuere? Voluptas etParis: ingluuies sanitatis nostre stabilitatem omnem subtrahit facile. Et si iueris ad medicinalem locum et accedens interrogaueris fere omnes egritudinum causas illinc inuenies existentes.

22.3.15 Nam uilis quidem et parua mensa, sanitatis mater est. Propterea et medici ita eam uocarunt. Non saturari demum sanitatem uocantes. In sacietas enim cibi sanitas est, indigenter cibari matrem sanitatis dicentes.

22.3.16 Si uero indigentia mater sanitatis, manifestum est quoniam plenitudo mater est morbi et egritudinis, et generat passiones et ipsorum superexcedentes medicorum artem.

22.3.17 Etenim pedum dolores et capitis grauedines et caligines et manuum dolores et tremores et dissolutiones membrorum et ictericie et febres longe et flammee et hiis multo ampliora. Non enim tempus omnia enarrare. Non parsimonia et philosophica dicta, sed exhibundanti commestione et plenitudine generari, apta nata sunt.

22.3.18 Si uero uis et anime egritudines uidere que hinc nascuntur, aspicies quoniam auaritie, luxurie, melancolie, desidie, incontinentie. Inscitia omnis hinc habet principium. Asinis uero in nullo melius a talibus mensis lasciuientes anime fiunt a tantis diuise feris.

22.3.19 Dicam et tristicias et indelectationes, quot habent qui assident uoluptati. Sed omnes quidem enumerare impossible. Vno autem et hoc capitulo, omnia faciam manifera. Ad mensam enim hanc copiosam cum delectatione nusquam gustant.

22.3.20 Nam indigentia quidem sicut sanitatis, ita delectationis est mater. Plenitudo uero sicut egritudinum, ita et indelectationum est fons et radix. Vbi enim est saturitas, desiderium esce non est. Desiderio uero non existente, qualiter utique erit, umquam delectatio?

22.3.21 Propterea non solum prudentiores et saniores, pauperes diuitibus inueniemus utique, sed et ampliorem fructificantes leticiam. Que omnia excogitantes, fugiamus et ebrietatem et uoluptatem. Non eam tantum que in mensis est solum, sed et aliam omnem que est in rebus mundanis;

22.3.22 et pro ea permutemus eam que a spiritualibus est uoluptatem, et secundum prophetam uoluptemur in domino. Voluptate enim in domino ait, et dabat tibi petitiones cordis tui. Vt hiis que hic sunt et futuris potiamur bonis gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, per quem et cumParis: quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.

Morale xxii. Aduersus gastrimargos et gulosos.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY