PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.1.14 Sed neque qui in nuptiis eum nouerant. Profecto enim ipsi accessissent et rogassent in necessitate consistentes. Quod igitur dicit per hoc, id est nundum uenit hora mea, id est nundum cognitus sum hiis qui assunt, sed neque sciunt quoniam deficit uinum.
CLOSE
Griffolini

22.1.14 nemo qui nuptiis adesset. Quippe qui, si cognouissent, sine dubio ad eum in suis confugissent necessitatibus. Propterea inquit: Non dum uenit hora mea, id est, non dum cognitus sum praesentibus, non dum sciunt uinum deesse.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.1.14 nemo qui nuptiis adesset: quippe qui si cognouissent, sine dubio ad eum in suis confugissent necessitatibus: propterea, inquit, nondum venit hora mea: id est, nondum cognitus sum praesentibus, nondum etiam sciunt vinum deesse.
CLOSE
Montfaucon

22.1.14 Sed neque illi qui nuptiis aderant, ipsum noverant. Alioquin enim accessissent, et in necessitate rogassent illum. Ideo ait, Nondum venit hora mea. Nondum notus sum praesentibus, sed neque sciunt illi vinum deficere.