Homilia XXII (xxi)
22.1.1 Quid mihi et tibi, mulier? Non dum uenit hora mea. Laboriosum sane est orationem habere. Quod et Paulus his uerbis testatur: Qui bene praesunt praesbyteri, duplici honore digni1470/1530: digne habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina.
22.1.2 Verum uos et leuare1470/1486/1530: leuiare hunc laborem, et grauiorem facere potestis. Nam si orationem nostram neglexeritis, uel etiam non neglectam, re tamen non impleueritis1470/1486/1530: adimpleueritis, laboriosum profecto nobis1470/1486/1530: nobis profecto erit, eo quod incassum laborauerimus.
22.1.3 Sin autem attentionem praestabitis diligentem, et re ipsa audita exequemini, nullus nos labor grauabit. Fructus enim qui ex1486/1530: in laboribus comparatur, non sinit quicquam graue aut onerosum uideri.
22.1.4 Quamobrem si animum nostrum excitare, et promptiorem in dicendo reddere placet, quem fructum faciamus ostendite, ut laetis inspectis segetibus, prouentus spe allecti, utilitatis magnitudinem reputantes non1530: om. laboremus.
22.1.5 Neque enim parua nobis hodierna die proponitur quaestio. Nam cum mater dixisset: Vinum non habent, respondit Christus: Quid mihi et tibi, mulier? Non dum uenit hora mea. Et licet ita responderit, maternis tamenB: tam uotis obtemperauit.
22.1.6 Haec nulla ex parte minor est quaestio quam superior. De qua non immerito sit dubitandum. Eum igitur ipsum, qui miraculum operatus est, inuocantes ad huius loci expositionem ueniamus.
22.1.7 Neque hoc tantum in loco dictum est: Non dum uenit hora mea, sed et alias. Nam cum capere ipsum1470/1486/1530: eum Iudaei non possent, inquit Euangelista: Non dum uenerat hora eius. Et iterum: Nemo misit in illum manum, quia non dum uenerat eius. Et iterum: Venit hora clarifica filium tuum.
22.1.8 Quid nam ista significant?1470: significant. Iccirco plures in eandem sententiam textus adduximus, ut una omnibus solutio afferatur. Quae igitur ea est? Nulli temporum necessitati Christus subiectus est, nec ob temporis obseruationem non dum horam suam uenisse dicebat.
22.1.9 An ne temporum opifex et auctor saeculorum tempora obseruaret? Ostendit autem omnia debito tempore non simul operari. Quoniam inordinata quaedam confusio fuisset, nisi oportune omnia transegisset, simulque generationem, resurrectionem, iudicium miscuisset.
22.1.10 Consydera, quaeso. Oportuit facere creaturam, non uniuersam simul, non uirum et mulierem, uno condidit momento. Oportuit morti damnatum et resurrectum iri1486/1530: iri propter humanum genus. Multum inter utrunque abfuit1470/1486/1530: affuit. Sic enim opus fuit.
22.1.11 Oportuit dari legem, sed non simul et gratiam, sed utrunque debitis dispensari temporibus. Nulli igitur Christus subest temporum necessitati, sed ipse temporibus ordinem imposuit. Quoniam auctor eorum est.
22.1.12 Quare hoc in loco inquit: Non dum uenit hora mea, hoc est, non dum cognitus sum. Neque enim ipsum quisquam praeter Andream et Philippum sequebantur.
22.1.13 Neque hiF: ii uere adhuc ipsum cognoscebant, non mater, non fratres, (Siquidem post multa miracula inquit Euangelista: Neque enim fratres eius credebant in eum.)
22.1.14 nemo qui nuptiis adesset. Quippe qui, si cognouissent, sine dubio ad eum in suis confugissent necessitatibus. Propterea inquit: Non dum uenit hora mea, id est, non dum cognitus sum praesentibus, non dum sciunt uinum deesse.
22.1.15 Sine id primum intelligant. Satis non est, quod sola referas, mater es, et suspitiosum miraculum faceres. Oportet indigentes rogent, non quod hoc ipse indigeam, sed ut miraculum uniuersis appareat.
22.1.16 Quippe egeni, cum beneficium accipiunt, plurimam habent gratiam. Qui non indigent, non itidem eam intelligunt.
22.1.17 Cur autem cum non dum horam suam uenisse dixerit, impleuit tamen matris uoluntatem? Maxime quidem, ut contradicentibus et temporum momentis eum subiectum existimantibus, palam non rectam eorum sententiam ostenderet.
22.1.18 Nam si tempori subiicereturB: subiicetur, quo pacto immature id fecisset?B/F: fecisset. Praeterea ut matri honorem exhiberet1530: exhiberet, et, nec1470/1486/1530: non omnino matri tot praesentibus contumax uideretur1470/1486/1530: contumax uideretur matri: tot presentibus, ne ue impotentiae argueretur. Etenim Maria ad filium ministros duxit.
22.1.19 Siquidem cum Cananaeae dixisset Christus: Non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus, dedit tamen nimia eius sedulitate permotus.
22.1.20 Atqui etiam dixerat: Non sum missus, nisi ad oues, quae perierunt domus Israel, et tamen filiam liberauit.
22.2.1 Ex quo admonemur, quod etiam beneficio indigni, assidua efflagitatione eo digni efficimur. Iccirco mater et expectauit, et palam ministros accersiuit, ut a pluribus rogaretur.
22.2.2 Et addidit: Quodcunque dixerit uobis, facite. Norat non esse imbecillitatis excusationem, sed ne fastu quodam temere id suscipere uideretur. Quamobrem ministros adduxit.
22.2.3 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas uel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua, et impleuerunt eas usque ad summum. Et dixit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino, et tulerunt. Non temere dictum est ab Euangelista: secundum purificationem Iudaeorum,
22.2.4 sed nequis infidelium suspicari posset aliquo fortasse crassiore uino in eis insidente, deinde infusa aqua liquidissimum1470/1486/1530: limpidissimum uinum effectum. Quare illa particula: secundum purificationem Iudaeorum, nunquam in iis1530: his uinum fuisse ostendit.
22.2.5 Nam cum Palaestina inopia aquarum laboret. Rari enim illic fontes scaturiunt. Hydriae illae aquae1470/1486/1530: aqua semper plenae seruabanturn ne si quando immundi1486/1530: immunde fierent, longius flumina petenda essent, sed prope purgarentur.
22.2.6 Sed qua nam gratia ante quam implerentur, non fecit miraculum,F: miraculum? quod longe fuisset admirabilius?F: admirabilius. Siquidem aliud est subiectae materiae qualitatem mutare, aliud ipsam substantiam ex nihilo facere.
22.2.7 Hoc profecto mirabilius, non tamen ita credibile, et quod tam facile potuisset multitudini persuaderi. Hac gratia miraculorum non nunquam magnitudinem consulto imminuit, ut facilius crederentur.
22.2.8 Sed cur ipse hydrias aqua non impleuit, deinde in uinum uertit, sed ministris implendas mandauit? Ipsam eandem ob causam, ut miraculi ipsos testes haberet, qui aquam hausissent. Ne qua fraus, ne quod praestigium putaretur.
22.2.9 Nam si contumaciores fuissent ad credendum, potuissent ministri testimonium perhibere se aquam hausisse, et hydrias impleuisse. Accedit ad hoc, quod hereticorum dogmata in ecclesiam1486/1530: ecclesia pululantia propter hoc euertuntur.
22.2.10 Nam cum sint nonnulli, qui alterum mundi opificem, quae uidentur opera condidisse asseruerent, horum quoque insaniam cohibens plura facit miracula ex subiectis substantiis.
22.2.11 Nam si1486/1530: si ipse deo contrarius opifex fuisset, non utique alienis usus esset Christus ad propriae uirtutis demonstrationem. Hoc autem miraculo manifeste ostendit, se eum esse qui uineas irrigat, pluuiam per uitis radicem in uinum uertit, cum quod in plantaB: plata longiori temporis spatio efficitur, id repente in nuptiis operatus est.
22.2.12 Cum autem implessent hydrias, inquit: Haurite nunc, et ferte architriclino, et tulerunt. Vt autem1470/1486/1530: om. gustauit architriclinus aquam uinum factum, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant, uocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum uinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: Tu autem seruasti uinum bonum usque adhuc.
22.2.13 Rursus hoc in loco nonnulli calumniantur, hunc ebriosorum fuisse conuentum de gustu differentium, corruptis homines moribus, nec idoneos, qui miraculum iudicarent, utpote qui non uiderint, aqua an uinum esset. Siquidem ipse architriclinus, inquit, cum inebriati fuerint.
22.2.14 Maxime hoc ridiculum. Veruntamen hanc ipsorum suspitionem tollit Euangelista. Non enim conuiuas, inquit, de miraculo tulisse sententiam, sed architriclinum, qui sobrius nihil1470/1486/1530: nil adhuc gustauerat.
22.2.15 Etenim nemo ignorat huiusmodi in conuiuiis munera maxime sobriis et temperantibus demandari, quorum solum officium est, ut debito ordine et apparatu omnia dispensentur. Iccirco sobrium uirum in miraculi testimonium adduxit.
22.2.16 Non enim dixit Christus: Recumbentibus miscerent, sed Ferrent architriclino. Vt autem gustauit architriclinus aquam uinum factum, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, uocat sponsum architriclinus.
22.2.17 Et qua nam gratia non uocauit ministros?1486: ministros: Ita enim miraculum manifestius fuisset. Quoniam neque ipse Christus manifestum fecit, sed lente et pedetentim miraculorum suorum uirtutem cognosci uoluit.
22.2.18 Ad hoc si ministri tunc id narrassent, nemo eis credidisset, sed insanire potius arbitrati essent, cum de homine opinione omnium humili et abiecto, id perhiberent testimonium.
22.2.19 Sed re ipsa cognouerunt. Neque enim qui sibi ipsis non crederent, alii fuissent credituri. Propterea non omnibus reuelauit miraculum, sed maxime idoneis. Certiorem cognitionem in posterum reseruauit,
22.2.20 ut post aliorum signorum certitudinem hoc etiam crederetur. Siquidem in filii reguli curatione ostendit Euangelista hoc manifestius potuisse.
22.2.21 Hac enim maxime gratia regulus Christum uocauit, quod illud signum audierat. Quod his uerbis significatur: Venit Iesus in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam uinum. Neque simpliciter uinum sed optimum.
22.3.1 Eiusmodi enim Christi miracula, ut quam1530: om. quae natura perfecta sunt,1530: sunt, quam longe pulchriora melioraque reddantur. Ita et alia. Distortum membrum, quam sana ualidius reddebat.
22.3.2 Quod autem uinum, et uinum optimum, esset factum, non ministri tantum, sed et sponsus et architriclinus perhibuere testimonium. Quod a Christo factum fuerit, ministri qui aquam haurierant1530: hauserant.
22.3.3 Itaque quamuis tunc occultatum esset miraculum, non tamen diutius sileri poterat. Sic multos et necessarios testes sibi in posterum asciuit,
22.3.4 et sane credibile est sponsum non prorsus in his siluisse.
22.3.5 Verum Euangelista exposito miraculo ad magis necessaria properat. Necessarium nanque erat, ut aqua uinum, et uinum bonum factum sciretur, non autem quid1470/1486/1530: quod architriclino sponsus dixerit.
22.3.6 Multa enim signa prius obscura progressu temporis manifestata1470/1486: manifesta sunt ab iis1470/1486/1530: his, qui ea1530: om. a principio uiderunt.
22.3.7 Tunc Iesus uinum ex aqua fecit, tunc atque etiam in praesentia lasciuas et infirmas hominum uoluntates mutare non desinit1470/1486/1530: desinat. Sunt enim plaerique hominum nihilo1470/1486: nullo; 1530: nulla1470/1486: nullo; 1530: nulla aqua meliores, frigidi, fluentes, semper mutabiles.
22.3.8 Huiusmodi homines ad dominum adducendi sunt, ut eorum uoluntates in uini similitudinem transferat, ne amplius labantur, sed praeteritorum dolore1470/1486/1530: om. compuncti, sibi et proximo laetitiae efficiantur auctores.
22.3.9 Sed qui nam sunt hi frigidi? Qui fluxis praesentis uitae rebus incumbunt, qui non contemptis huius1470/1486/1530: humanis saeculi deliciis, gloriae, potentiae, diuitiarum sunt amatores. Haec enim omnia fluxa et caduca sunt, et nusquam consistentia, quae in praeceps semper celeriB: sceleri impetu deferuntur.
22.3.10 Siquidem qui hodie diues est, cras erit pauper. Qui hodie in curru, praecone, lictoribusque, et apparitoribus comitatus magistratum gerit, postridie non nunquam in carcerem intruditur, et uelit nolit, aliis omnia relinquit.
22.3.11 Qui in deliciis uitam agit, qui conuiuiis dissoluitur et1470/1486/1530: om. pene crapula uentrem disrumpit, ne una quidem die potest in eadem satietate permanere, sed concocto cibo iterum ad id compellitur, nihil a torrente differens.
22.3.12 Nam quemadmodum in eoB: ea prior fluxus alio superincumbente urgetur, ita et nos alio post alium cibo indigemus. Huiusmodi est omnium huius saeculi rerum natura, ut quae sortita est retinere nunquam possit, sed semper fluant, semper trahantur.
22.3.13 In deliciis autem et conuiuiis non solum fluxus, sed difficultates multae et mala depraehenduntur. Illa nanque satietas tum corporis robur, tum animi minuit fortitudinem.
22.3.14 Neque ita fluuialium fluctuum uis ripas excedereB: exedere et conuellere solet, ut deliciae lasciuiaeque1470/1486/1530: lasciuiaque bonam ualitudinem, et uires omnes facile subtrahit. Quod si medicos perconctaberis, omnium prope morborum causas, inde ortas inuenies.
22.3.15 Vilis enim1486/1530: om. et tenuis et simplex mensa bonae ualitudinis mater est. Ita eam medici appellarunt, et non ad satietatem crapulari sanitatem et sanitatis parentem.
22.3.16 Contra satietatem morborum ipsa medica arte incurabilium dixerunt. Quod perspicuum est.
22.3.17 Siquidem pedum, capitis, oculorum, manuum aegritudines, paralisis, hydropesis, hicteria1530: icteros, febres longae et acutae, et plures id genus morbi nimia crapula contrahuntur. Neque enim uacat in praesentia omnes enumerare, qui non ex modico et temperato uictu, sed uoracitate et crapula ingenerantur.
22.3.18 Quod si uis, animi quoque morbos hinc prouenientes intellige1470/1486/1530: intelligere, auaritia, iactantia, bilis, desidia, luxuria, omnis denique incontinentia hinc ducit originem. Nec1470/1486: Hec secus ac asini animae inmodicis mensis et tot beluisB/1470: bellius distractae luxuriant1470: luxuriam.
22.3.19 Perstringam et dolores anxietatesque, quibus qui se iis1530: his addixerunt, afficiuntur. Omnes quidem enumerare non possumus, in summam1530: summa breui totum explicabo. Varia nanque et preciosa illa1470/1486/1530: om. mensa nunquam auide, nunquam cum uoluptate fruuntur.
22.3.20 Vt enim tenuis mensa bonae ualitudinis, ita et uoluptatis mater est. Crapula1470/1486: crapula et; 1530: et crapula1470/1486: crapula et; 1530: et crapula ut morborum, ita fastidii et fons est et radix. Vbi enim satietas, ibi auiditas esse nullo pacto potest. Vbi nulla auiditas, quo pacto ibi uoluptas erit?
22.3.21 Propterea non tantum prudentia et ualitudine prospera praestare diuitibus pauperes uidemus, sed et laetitia. Quibus manifeste cognitis ebrietatem deliciasque fugiamus, non in mensis modo, sed quaecunque in rebus saecularibus capiuntur,
22.3.22 ea omnia spiritalium uoluptate mutemus, et secundum prophetam: Delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, ut praesentibus et futuris bonis perfruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula Amen.