PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.3.5 Verumptamen euangelista festinans ad necessariores res, tangens hoc solum transcurrit. Quod uero necessarium erat, hoc erat discere. Quoniam uinum aquam fecit et uinum bonum. Quid autem ad architriclinum dicit sponsus, non adhuc necessarium extimauit esse adhicere.
CLOSE
Griffolini

22.3.5 Verum Euangelista exposito miraculo ad magis necessaria properat. Necessarium nanque erat, ut aqua uinum, et uinum bonum factum sciretur, non autem quid1470/1486/1530: quod architriclino sponsus dixerit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.3.5 Verum euangelista exposito miraculo ad magis necessaria properat. necessarium nanque erat, vt aqua vinum et vinum bonum factum sciretur, non autem quid Architriclino sponsus dixerit.
CLOSE
Montfaucon

22.3.5 Verum Evangelista ad magis necessaria properans, hoc tantum recensito signo, caetera praetermisit. Necessarium quippe erat ut sciretur ipsum aquam in vinum mutavisse; quid vero architriclino sponsus responderit, referre necessarium non putavit.