Commentarius

[Homilia XXII]

22.1.1 Quidmont1728 p. 125; PG-44 col. 133 mihi et tibi mulier? Nondum venit hora mea. Est quidam in concionando labor, quod Paulus his verbis testatur: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.

22.1.2 At penes vos est hunc laborem vel levem vel gravem reddere. Nam si dicta respuatis, vel non respuentes, operibus non exhibueritis, gravis nobis labor erit quod frustra laboremus;

22.1.3 sin attendatis, et audita exsequamini, sudoris hujus ne sensum quidem percipiemus: fructus enim labore partus non sinet laborem gravem videri.

22.1.4 Itaque si vultis studium nostrum excitare, non exstinguere vel minuere, fructum, quaeso, exhibete nobis, ut laetas segetes videntes, spe rei bene gerendae fulti, et divitias nostras computantes, ne torpeamus in hac tam fausta negotiatione.

22.1.5 Neque enim parva nobis hodie proponitur quaestio. Matre namque Jesu dicente, Vinum non habent: cum respondisset Christus, Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea; cum id, inquam, respondisset, quod volebat mater effecit.

22.1.6 Haec non minor priore quaestio est. Illo igitur invocato qui hoc miraculummont1728 p. 126 operatus est, sic ad solutionem properemus.

22.1.7 Non hic solum autem hoc dictum occurrit, ipse namque Evangelista in sequentibus dicit, Non potuerunt eum apprehendere, quia nondum venerat hora ejus: et iterum, Nemo missit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus: ac rursum, Venit hora: Glorifica Filium tuum.

22.1.8 Haec omnia per totum Evangelium dicta hic collegi, ut unam omnibus solutionem afferam. Quaenam est illa solutio? Non temporum necessitati subjectus erat Christus, neque horas observans dicebat, Nondum venit hora mea.

22.1.9 An id observaret temporum opifex, annorum et saeculorum creator? Verum per haec dicta hoc vult significare; se omnia congruenti tempore operari, nec simul facere, ne hinc rerum ordo turbaretur; si non opportuno tempore singula ederet, sed omnia simul misceret generationem, resurrectionem, judicium.

22.1.10 Hic animum adhibe, oportuit creaturam facere, sed non omnem simul; hominem et mulierem; sed non una ambos. Oportuit morte damnari humanum genus, et resurrectionem fieri; sed multum inter utrumque intervallum erat.

22.1.11 Oportuit dari legem, sed non simul gratiam: verum singula suis temporibus dispensanda. Non suberat ergo Christus temporum necessitati, ut qui temporibus suumPG-44 col. 134 ordinem assignavisset, eorum nempe creator.

22.1.12 Sed Joannes hic Christum dicentem inducit, Nondum venit hora mea, ostendens ipsum nondum notum fuisse multis, neque totum discipulorum chorum habuisse. Sed Andreas eum sequebatur cum Philippo, nullusque alius.

22.1.13 Imo vero neque hi omnes ipsum uti par erat cognoscebant, neque mater ipsa, neque fratres. Nam post multa edita miracula de fratribus dicit Evangelista, Neque fratres ejus credebant in eum.

22.1.14 Sed neque illi qui nuptiis aderant, ipsum noverant. Alioquin enim accessissent, et in necessitate rogassent illum. Ideo ait, Nondum venit hora mea. Nondum notus sum praesentibus, sed neque sciunt illi vinum deficere.

22.1.15 Sine, donec id sentiant. Neque enim haec me a te audire oportuit. Mater quippe es, et miraculum reddis suspectum. Oportebat illos indigentes accedere et precari; non quod ea re opus habeam; sed ut ipsi cum magno consensu miraculum gestum acciperent.

22.1.16 Nam qui se in necessitate constitutum novit, cum petita consequitur, magnam habet gratiam; qui vero necessitatem nondum advertit, neque beneficii clare sensum recipiet.

22.1.17 Et cur, inquies, postquam dixerat, Nondummont1728 p. 127 venit hora mea, et recusaverat, id quod mater dixerat effecit? Ut contradicentibus, et putantibus ipsum horae subjectum esse, demonstraretur ipsum non esse horae et tempori subditum.

22.1.18 Nam si subditus horae fuisset, quomodo congruente nondum adveniente hora id opus peregisset? Ad haec in matris honorem id fecit, ne omnino ipsi repugnare videretur, ne ex imbecillitate id facere videretur, ne tanto adstante coetu matrem pudore afficeret: nam ministros ipsi obtulerat.

22.1.19 Siquidem postquam Chananaeae dixerat, Non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus, dedit tamen postea, ejus assiduitate permotus.

22.1.20 Atqui etiam dixerat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Postquam tamen haec dixerat, filiam ejus liberavit.

22.2.1 His discimus, nos etsi indignos, assiduitate tamen nos saepe dignos reddere qui accipiamus. Idcirco mater et exspectavit, et sapienter ministros admovit, ut a pluribus rogaretur.

22.2.2 Ideo addidit: Quodcumque dixerit vobis facite. Noverat enim ipsum non ex imbecillitate renuisse, sed quod fastum fugeret, nolletque se ad miraculum patrandum statim projicere, ideoque ministros adduxit.

22.2.3 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem JudaeorumPG-44 col. 135, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dixit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Non sine causa dixit, secundum purificationem Judaeorum.

22.2.4 Sed ne quis fortassis infidelium suspicari posset, faece intus remanente, infusa deinde et admixta aqua vinum tenuissimum evasisse; ideo ait, secundum purificationem Judaeorum, ostendens in vasis illis nunquam servatum fuisse vinum.

22.2.5 Nam cum Palaestina aquae penuria laboret, rarique sint ibi fontes et aquarum scaturigines, semper hydrias aqua implebant, ne si quando immundi fierent, ad flumina currere cogerentur, sed ad manum sese purgandi modum haberent.

22.2.6 Cur autem signum non edidit antequam illae implerentur, quod longe mirabilius fuisset? Aliud enim est subjectam materiam in aliam qualitatem mutare, aliud ipsam substantiam antea non exsistentem creare;

22.2.7 hoc enim longe mirabilius est. Sed res non ita credibilis multis visa fuisset. Ideoque miraculorum magnitudinem saepe libenter minuit, ut facilius illa credantur.

22.2.8 Et cur, inquies, non ipse aquam produxit, ut tunc in vinum converteret; sed id ministros facere jussit? Eadem rursum de causa, et ut ipsos, qui hauserant, rei testes haberet, nec id praestigias esse putaretur.

22.2.9 Nam, si qui ausi essent id impudenter negare, poterant ministri dicere, nos aquam hausimusmont1728 p. 128. Ad haec vero dogmata contra Ecclesiam suborta evertit.

22.2.10 Quia enim quidam alium esse mundi creatorem dicunt, operaque visibilia non ejus esse, sed alterius dei ipsi contrarii, ut eorum insaniam reprimat, ita multa miracula edit ex subjectis substantiis.

22.2.11 Nam si creator ipsi contrarius esset, non alienis uteretur ad potentiam suam demonstrandam. Nunc igitur ostendens, se eumdem ipsum esse, qui aquam in vineis mutat, et pluviam per radicem in vinum convertit, id quod in ipsa planta longiori tempore facit, id repente in nuptiis operatus est.

22.2.12 Postquam autem implessent hydrias ait: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et nesciebat unde esset; ministri autem sciebant, qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu servasti bonum vinum usque adhuc.

22.2.13 Hic rursum quidam cavillantur dicentes, ebriosorum coetum fuisse, hebetem gustantium sensum, qui rem non possent capere, nec judicium ferre, ita ut nescirent an vinum an aqua id esset: nam quod ebrii essent, ipse architriclinus declaravit.

22.2.14 Ridiculum plane illud est: verum hanc illorum suspicionem jam sustulit Evangelista. Non enim convivas ait de re illa sententiam tulisse, sed architriclinum, qui sobrius adhuc nihil gustaverat.

22.2.15 Scitis quippe omnes, quibus conviviorum cura committitur, esse omnium maxime sobrios, unam hanc curam habentes, ut cum recto ordine omnia disponantur. Ideoque sensum illum vigilem et sobrium ad rei gestae testimonium evocavit.

22.2.16 Non enim dixit, infundite convivis vinum; sed, ferte architriclino. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factamPG-44: col.136, et nesciebat unde esset, ministri autem sciebant, vocat sponsum architriclinus.

22.2.17 Cur non ministros alloquitur? Sic enim miraculum revelatum esset. Quia ne ipse quidem Jesus quod factum fuerat revelavit, sed sensim paulatimque volebat vim miraculorum in notitiam venire.

22.2.18 Si vero tunc declaratum fuisset, non fides habenda erat ministris narrantibus; sed insanire putati fuissent, cum homini, qui opinione multorum e vulgo erat, talia adscriberent.

22.2.19 Ipsi quidem experientia rem clare noverant, neque poterant suis manibus fidem negare, non tamen idonei erant ut aliis fidem facerent. Ideo non omnibusmont1728 p. 129 revelavit; sed ei qui maxime posset id perspicere, clariorem rei notitiam in posterum reservans.

22.2.20 Nam post alia conspicua signa, hoc etiam credibile futurum erat. Quando enim filium reguli postea curavit, per ea quae tunc dicit Evangelista indicat hoc etiam manifestius fuisse.

22.2.21 Ideo enim maxime regulus ipsum vocavit, quia signi istius gnarus erat, ut dixi. Quod declarans Joannes dicebat: Venit Jesus in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Neque modo vinum, sed vinum optimum.

22.3.1 Talia sunt Christi miracula, quae res naturales praestantia longe superent. Sic et in aliis quoque quando membrum distortum restituit, sanioribus validius effecit.

22.3.2 Quod ergo vinum et vinum optimum illud esset, non modo ministri, sed et architriclinus et sponsus testificaturi erant; quod autem a Christo factum esset, qui aquam hauserant.

22.3.3 Ita ut etsi tunc miraculum non revelatum fuisset, non ad finem usque sileri posset. Sic multa necessariaque praemittebantur in futurum tempus testimonia.

22.3.4 Quod enim aquam vinum fecisset, ministros testes habuit: quod bonum vinum esset, architriclinum et sponsum. Verisimile autem est sponsum aliquid ad haec respondisse.

22.3.5 Verum Evangelista ad magis necessaria properans, hoc tantum recensito signo, caetera praetermisit. Necessarium quippe erat ut sciretur ipsum aquam in vinum mutavisse; quid vero architriclino sponsus responderit, referre necessarium non putavit.

22.3.6 Multa quippe signa primum obscuriora, progressu temporis clariora facta sunt, iis accurate narrantibus, qui a principio viderant.

22.3.7 Tunc igitur vinum ex aqua fecit Jesus; tunc et nunc voluntates molles et dissolutas in melius mutare non desinit. Sunt enim, sunt, inquam, homines, qui nihil ab aqua differunt; ita sunt frigidi, molles et nunquam consistentes.

22.3.8 Illos autem qui sic affecti sunt ad Dominum adducamus, ut illorum voluntatem in vini conditionem mutet, ut non ultra diffluant, sed solidiores sint, ac cum sibi tum aliis laetitiae causa evadant.

22.3.9 Quinam vero sunt illi frigidi, nisi ii qui fluxis hujus vitae rebus inhaerent; qui mundi delicias non derident, qui gloriam et potentiam amant. Haec quippe omnia fluxa, nunquam consistunt, quae in praeceps semper et cum impetu feruntur.

22.3.10 Nam qui hodie dives, cras pauper est: qui hodie cum precone, balteo, curru multisquePG-44 col. 137 lictoribus se effert, saepe sequenti die carceri mancipatur, aliique invitus hunc fastum relinquit.

22.3.11 Qui delicatis cibis deditus est, postquam ventrem crapula disrupitmont1728 p. 130, ne uno quidem die potest in eadem abundantia permanere; sed illa in vaporem versa, cogitur alia congerere, nihilque differt a torrente:

22.3.12 nam quemadmodum ibi priore recedente fluctu, alii rursus instant; sic et nos alio post alium cibo indigemus. Hujusmodi est rerum hujus saeculi natura, nunquam stant; sed semper fluunt et trahuntur.

22.3.13 Deliciae vero ciborum non modo fluunt et praetercurrunt; sed multa nobis alia negotia ingerunt. Dum enim cum impetu diffluunt, tum robur corporis, tum animae virtutem abstrahunt.

22.3.14 Neque ita violenti fluminum fluctus ripas excedere solent, ut ciborum deliciae valetudinis fundamenta secum subtrahunt. Si medicum adeas et perconteris, omnem morborum causam hinc prodire disces.

22.3.15 Nam tenuis et vilis mensa, valetudinis mater est. Ideo medici sic illam vocarunt. Non satiari id valetudinem vocant: Cibi enim parcitas, sanitas; frugalis mensa, mater valetudinis, inquiunt.

22.3.16 Quod si frugalitas mater est valetudinis, plane satietas mater est morbi et infirmitatis: paritque aegritudines ipsam medicorum artem superantes;

22.3.17 pedum, capitis, oculorum, manuum morbos, tremores, paralysin, icteron, febres diuturnas et ardentes, aliaque longe plura, quae recensere non vacat: haec non ex indigentia, nec exPG-44 col. 138 philosophico victu, sed ex satietate et crapula generantur.

22.3.18 Quod si velis hinc ortos animae morbos explorare, deprehendes inde nasci avaritiam, mollitiem, atram bilem, pigritiam, libidinem, omnemque ignorantiam. His gaudentes mensis animae non asinis meliores evadunt, quae a talibus feris discerpantur.

22.3.19 Nec tacebo et fastidia quibus obnoxii sunt ii qui se huic addixere morbo, quae omnia recensere non possumus: unum quod est caput omnium declarabo. Lauta mensa, de qua loquimur, nunquam illi cum voluptate fruuntur.

22.3.20 Frugalitas quippe ut valetudinis, ita et voluptatis mater est; satietas vero, ut morborum, ita fastidii fons est et radix. Nam ubi satietas est, ibi concupiscentia esse nequit: ubi vero concupiscentia non est, quomodo voluptas esse possit?

22.3.21 Ideo non modo prudentiores et valentiores divitibus pauperes videmus; sed majori laetitia fruentes. Quae omnia cogitantes ebrietatem deliciasque fugiamus; non mensae tantum delicias, sed et alias omnes, quae in rebus saecularibus haberi possunt;

22.3.22 earumque loco spiritualem nanciscemur voluptatem, et delectabimur in Domino secundum Prophetam, qui dicit, Delectare in Domino, et det tibi petitiones cordis tui; ut et praesentibus et futuris fruamurmont1728 p. 131 bonis, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi; per quem et cum quo Patri gloria simulque sancto Spiritui, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY