22.3.7 Igitur tunc quidem unum ex aqua fecit Ihesus. Sed et tunc et nunc electiones remissas et effusas transmutans non cessat. Sunt enim sunt homines in nullo ab aqua differentes, ita frigidi et remissi et numquam stantes.
22.3.7 Tunc igitur Iesus vinum ex aqua fecit, tunc atque etiam in praesentia lasciuas et infirmas hominum voluntates mutare non desinit. Sunt enim plerique hominum nulla aqua meliores, frigidi, fluentes, semper mutabiles,
22.3.7 Tunc igitur vinum ex aqua fecit Jesus; tunc et nunc voluntates molles et dissolutas in melius mutare non desinit. Sunt enim, sunt, inquam, homines, qui nihil ab aqua differunt; ita sunt frigidi, molles et nunquam consistentes.