PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.3.21 Propterea non solum prudentiores et saniores, pauperes diuitibus inueniemus utique, sed et ampliorem fructificantes leticiam. Que omnia excogitantes, fugiamus et ebrietatem et uoluptatem. Non eam tantum que in mensis est solum, sed et aliam omnem que est in rebus mundanis;
CLOSE
Griffolini

22.3.21 Propterea non tantum prudentia et ualitudine prospera praestare diuitibus pauperes uidemus, sed et laetitia. Quibus manifeste cognitis ebrietatem deliciasque fugiamus, non in mensis modo, sed quaecunque in rebus saecularibus capiuntur,
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.3.21 Propterea non tantum prudentia et valetudine prospera praestare diuitibus pauperes videmus, sed et laeticia. Quibus manifeste cognitis, ebrietatem deliciasque fugiamus, non in mensis modo, sed quaecunque in rebus secularibus capiuntur,
CLOSE
Montfaucon

22.3.21 Ideo non modo prudentiores et valentiores divitibus pauperes videmus; sed majori laetitia fruentes. Quae omnia cogitantes ebrietatem deliciasque fugiamus; non mensae tantum delicias, sed et alias omnes, quae in rebus saecularibus haberi possunt;