PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.1.9 Qualiter enim qui horarum factor et temporum et seculorum conditor est? Sed per ea que dicta sunt hoc ostendere uult quoniam omnia cum tempore decenti operatur, non simul omnia faciens quia confusio quedam debet esse et inordinatio hinc si non decentibus temporibus singulum conderetur. Sed simul omnia commassasset et generationem, et resurrectionem et iudicium.
CLOSE
Griffolini

22.1.9 An ne temporum opifex et auctor saeculorum tempora obseruaret? Ostendit autem omnia debito tempore non simul operari. Quoniam inordinata quaedam confusio fuisset, nisi oportune omnia transegisset, simulque generationem, resurrectionem, iudicium miscuisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.1.9 An ne temporum opifex, et author seculorum tempora obseruaret? Ostendit autem se omnia debito tempore, non simul operari, quoniam inordinata quaedam confusio fuisset, nisi opportune omnia transegisset, sed simul generationem, resurrectionem, iudicium miscuisset.
CLOSE
Montfaucon

22.1.9 An id observaret temporum opifex, annorum et saeculorum creator? Verum per haec dicta hoc vult significare; se omnia congruenti tempore operari, nec simul facere, ne hinc rerum ordo turbaretur; si non opportuno tempore singula ederet, sed omnia simul misceret generationem, resurrectionem, judicium.