PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.3.22 et pro ea permutemus eam que a spiritualibus est uoluptatem, et secundum prophetam uoluptemur in domino. Voluptate enim in domino ait, et dabat tibi petitiones cordis tui. Vt hiis que hic sunt et futuris potiamur bonis gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

22.3.22 ea omnia spiritalium uoluptate mutemus, et secundum prophetam: Delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, ut praesentibus et futuris bonis perfruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.3.22 ea omnia spiritualium voluptate mutemus: et secundum prophetam: Delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, vt praesentibus, et futuris bonis perfruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, et spiritui sancto in secula, Amen.
CLOSE
Montfaucon

22.3.22 earumque loco spiritualem nanciscemur voluptatem, et delectabimur in Domino secundum Prophetam, qui dicit, Delectare in Domino, et det tibi petitiones cordis tui; ut et praesentibus et futuris fruamur bonis, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi; per quem et cum quo Patri gloria simulque sancto Spiritui, in saecula saeculorum, amen.