22.1.13 Magis autem neque hii omnes ut oportebat cognoscebant, sicut neque mater neque fratres. Post multa enim miracula hoc de fratribus dixit euangelista, quoniam neque fratres eius credebant in eum.
22.1.13 Neque hiF: ii uere adhuc ipsum cognoscebant, non mater, non fratres, (Siquidem post multa miracula inquit Euangelista: Neque enim fratres eius credebant in eum.)
22.1.13 neque hi vere adhuc ipsum cognoscebant, non mater, non fratres. Siquidem post multa miracula, inquit euangelista, Neque enim fratres eius credebant in eum,
22.1.13 Imo vero neque hi omnes ipsum uti par erat cognoscebant, neque mater ipsa, neque fratres. Nam post multa edita miracula de fratribus dicit Evangelista, Neque fratres ejus credebant in eum.