PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.3.17 Etenim pedum dolores et capitis grauedines et caligines et manuum dolores et tremores et dissolutiones membrorum et ictericie et febres longe et flammee et hiis multo ampliora. Non enim tempus omnia enarrare. Non parsimonia et philosophica dicta, sed exhibundanti commestione et plenitudine generari, apta nata sunt.
CLOSE
Griffolini

22.3.17 Siquidem pedum, capitis, oculorum, manuum aegritudines, paralisis, hydropesis, hicteria1530: icteros, febres longae et acutae, et plures id genus morbi nimia crapula contrahuntur. Neque enim uacat in praesentia omnes enumerare, qui non ex modico et temperato uictu, sed uoracitate et crapula ingenerantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.3.17 Siquidem pedum, capitis, oculorum, manuum aegritudines, paralysis, hydropisis, icteros, febres longae et acutae, et plures id genus morbi, nimia crapula contrahuntur, neque enim vacat in praesentia omnes enumerare, qui non ex modico et temperato victu, sed voracitate et crapula ingenerantur.
CLOSE
Montfaucon

22.3.17 pedum, capitis, oculorum, manuum morbos, tremores, paralysin, icteron, febres diuturnas et ardentes, aliaque longe plura, quae recensere non vacat: haec non ex indigentia, nec ex philosophico victu, sed ex satietate et crapula generantur.